Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

^í© Nr. XIV. ©te' C Immodera­tum aucu­pium impe­diendum. arinthiaca C. R. Societas rei agrariae et industriali promovendae intenta Exc. C. R. Re- Nr. 1233 gimen eo fine interpellavit, ut cum experientia comprobatum sit, notabiles strages, quae ultimis praesertim annis arboribus fructiferis, pratis et frugibus, cumprimis autem silvis illatae sunt, solum et unice avium pro exstirpandis nocivis insectis ab adoranda divina Providentia destinatarum diminutioni tribuendas esse : malo huic per universam mo­narchiám congrui limites ponerentur. Quoniam hujus in sequelam C. R. Locumtenentiae Sectio Budensis erga ordines ab Exc. C. R. internorum negotiorum Ministerio ddo. 28-ae pr. m. Nr. 17417 editos sub­ordinatas civiles Jurisdictiones eo inviavit, ut legis silvaticae altissimis ddo. 24-ae Junii 1857 Patentalibus sancitae §§-i 50 et 51, quibus parvarum avium silvestrium et praten­sium captura et venatio non secus ac ovorum exceptio nidorumque destructio prohibetur, republicarent, praevaricatores autem severis poenis subjicerent; idcirco in obsequium rescripti ab eadem Locumtenentiali Sectione sub do. 6-ae curr. Nr. 23362 isthuc dimissi Curatum quoque Clerum hisce impensius provoco, ut ad insignem prohibitionis hujus utili­tatem fideiem populum quavis opportuna occasione reflectat, cumprimis vero juventutem scholasticam dictae prohibitionis saepius et efficaciter commonefaciat. Coloczae die 26-a Augusti 1858. In absentia Suae Excellentiae Archí-Epiacopalii Joannes Nehiba m. p. Cona. Episcopus Tinniniensis et Vicariu* Generálit. í ro Docentis ac Ecclesiae Cantoris statione in Parochia Plavnensi complenda novus concursus usque 14-am Octobris a. c. duraturus hisce indicitur. Emolumenta ejus sunt : 1. In parata pecunia 160 fl. C. M. 2. Tritici mixti 30 metretae austriacae. 3. Ligni duri focalis 6 orgiae. 4. Salis 25 librae. 5. Candelarum 6 librae. 6. Foeni 4 currus. 7. Stolares reditus 25 fl. C. M. 8. Liberum hospitium. Statio haec linguae illyricae, hungaricae et germanicae peritiam deposcit, quam obtinere cupientes eo inviandi sunt, ut recursus suos praescripto modo exaratos Districtus medii Bács Vice-Archi-Diacono Parocho Bacsiensi exhibeant. Coloczae die 2-a Septembris 1858. Nr — IN 1. 247* Pro ludire­ctorali Sta­tione Plav­nensi novus concursus an­nunciatur.

Next

/
Thumbnails
Contents