Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858
Index
benevolentiam, ac simul Vobis addamus animos, ut maiore usque alacritate pergatis omnes gravissimi pastoralis vestri muneris partes strenue ac sedulo obire, et intentissimo studio dilectarum ovium saluti incolumitatique consulere. Pro certo habete, Nos paratissimos esse ad ea omnia libentissime agenda, quae ad maiorem Vestram ac Dioecesium vestrarum utilitatem procurandam conducere posse noverimus. Interim vero caelestium omnium munerum auspicem, ac studiosissimae Nostrae in Yos voluntatis testem accipite Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque íidelibus cuiusque vestrum vigilantiae commissis amantissime impertimur. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die III. Maji anno MDCCCLVIII. Pontificatus Nostri Anno Duodecimo. Quoniam sensu praemissarum Encyclicarum Parochi, aliique omnes animarum curam actu gerentes, uti sunt : Administratores et Capellani sic dicti locales, Missae Sacrificium pro populo sibi credito celebrare et applicare tenentur omnibus illis diebus, quibus applicare debebant animarum Curatores, dum Summi Pontificis Urbani VIII. Constitutio, quae incipit „Universa per Orbem" ddo. 13-ae Septembris 1642 edita in pleno suo robore vigebat, antequam nimirum ex indultu Sedis Apostolicae festa imminuta vei in alios dies translata fuissent; eapropter scire necessum est dies, quibus tempore Urbani VIII. Curatos obligatio manebat Missam pro populo celebrandi. Recensentur vero íIli in praeprovocata ejusdem Summi Pontificis Constitutione, suntque praeter Dominicos totius anni dies festa sequentia : Nativitatis D. N. Jesu Christi, Circumcisionis, Epiphaniae, Resurrectionis cum duabus sequentibus feriis, Ascensionis, Pentecostes cum duabus pariter sequentibus feriis Sanctissimae Trinitatis, Solemnitatis Corporis Christi et Inventionis S. Crucis, necnon festivitates Purificationis, Annunciationis, Assumtionis et Nativitatis Deiparae Virginis, Dedicationis S. Michaelis Archangeli, Nativitatis S. Joannis Baptistae, SS. Petri et Pauli, S. Andreae, S. Jacobi, S. Joannis, S. Thomae, SS. Philippi et Jacobi, S. Bartholomaei, S. Matthaei, SS. Simonis et Judae et S. Mathiae Christi Domini Apostolorum, item S. Stephani Protomartyris, S.Innocentium, S. Laurentii Martyris, S. Sylvestri Papae et Confessoris, S. Josephi Sponsi et S. Annae Matris B. M. Virginis, demum Festum Omnium Sanctorum atque unius e principalioribus Patronis in quocunque Regno sive Provincia, et alterius pariter principacioris in quacunque Civitate, Oppido vei Pago. — Ex hoc catalogo cuivis patent Festa, quibus, utut plura illorum abrogata sint, Missam pro populo celebrare oportet. Quantum denique ad Immaculatae Conceptionis B. M. V. Festum, quod in Constitutione Urbani VIII non occurrit, attinet : cum illud Clemens Papa XI. ope Bullae „Commissi Nobis divinitus'* ddo. 6-ae Decembr. 1708 ceu Festum de praecepto observari mandaverit, sicque festivis diebus in praedicta Constitutione recensitis adnumerari debeat : in illo quoque Missam pro populo applicandam esse suapte intelligitur. Coloczae, die 26-ta Junii 1858.