Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858
Index
56 obnoxias esse. Cum igitur reservata non actualis militia illic haud nominetur, eapropter illám perinde ac ad actuale ofíicium evocatam ecclesiasticae militari jurisdictioni subjectam considerare oportet. Exhinc sequitur, quod priores ordines ab Exc. C. R. Cultus et publicae Institutionis Ministerio ddo. 29-ae Januarii 1854. Nr. 1474. editi et abhinc sub do. 14-ae Februarii et 22-ae Mártii e. a. Nr. 376. et 556. circulariter intimati, tenore quorum individua ad reservatam non actualem militiam pertinentia Cleri civilis jurisdictioni subjecta erant, vim obiigandi amiserint. Quodipsum nexu rescripti a C. R. Locumtenentia Serbo-Banatica ddo.28-ae Mártii a. c. Nr. 4082. et a C. R. Locumt. Sectione Budensi sub do. 15-ae pr. m. Nr. 9889. isthuc dimissi pro congrua notitia et exacta observantia hisce notum reddo. Coloczae, die 5-a Maji 1858. Nr. 701. J. L. Studach Apostolico in Svecia et Norvégia Vicario, — item M. Amaliae Engel Domicellarum Anglicarum in Bukarest Superiori pias Symbolas colligendi facultas concessa. Uua Majestas Sacratissima tenore altissimae ddo. 6-ae Április a. c. resolutionis Apostolico in Regnis Sveciae et Norvégiáé Yicario ac Praelato Pontificio J. L. Studach facultatem concessit, ut fine catholici Hospitalis et Instituti educatorii in urbe Stockholm erigendi atque Misericordiae Sororibus concredendi pias symbolas in Provinciis Austriacis coliigere possit. Non absimiliter Exc. C.R. rerum internarnm Ministerium vigore ordinum ddo. 11-ae pr. m. Nr. 3272. editorum Domicellarum Anglicarum in Bukarest Superiori M. Amaliae Engel pro erigendo illic educatorio Instituto subsidium in notabilioribus Monarchiae civitatibus conquirendi indultum praebuit. Coloczae, die 5-a Maji 1858. Josephus m.p. Archi-Episcopus.