Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

40 toris potestate sint, personaliter comparere tenentur '); — liberum tamen est coniugibus citatis advocatum vei procuratorem seeum adducere, minorennes vero possunt cum patre vei tutore comparere 2), ast etiam citra horum consensum advocatum proprium adhibere 3). — Admittendus nihilominus est solum talis advocatus, qui ad allegandum adprobatus et ad­iuratus sit, et qui a parte concernente pro causa eiusdem matrimoniali se constitutum esse probaverit, — is qui seu hoc, seu illud non perhibuerit, omnino removendus est. Coniuge citato quaqua demum e ratione non comparente, vices eius advocatus hoc in obiecto sup­plere non potest, cum personalis coniugis praesentia deposcatur. — Advocatus assistere potest examini solum illius partis, quam ipse repraesentat; Commissarius nihilominus eas solum declarationes quas ipse coniux proloquitur, ceu quae ipsius mentem explicant, pro­tocollo inserendas curet; — quodsi quae advocatus pronunciaverit , ea ceu privata ipsius sensa excipienda sunt 4); advocato vero aut procuratore negotium inquisitionis nefors per­turbante, Commissarii est statuere, ut ille loco excedat 5), — facto eodem in protocollo adnotato. 22) Haec prae oculis habendo, exordiatur Commissarius ipsum adum praeviae inquisitionis, cuius resultata Nótárius Commissionis protocollo, sic dicto „Inquisitionali" fideliter inserat. 23) Attento praeviae Inquisitionis scopo, Commissarius ante omnia inter coniuges praesentes reconciliationem tentet 6), proponendo eis eí'ficaciter argumenta e lege Dei sanctimoniaque coniugii depromta, exhibendo detrimenta in proles e tali parentum scis­sione redundatura, reflectendo demum eos ad plurima incommoda et expensas, quae in ipsos et alios quos ut testes produxerint, derivabuntur. Tentamen hoc reconciliationis quali cum effectu institutum in protocollo diserte adnotetur. — Reconciliatione seu absolute, seu sub conditionibus succedente, ab ulteriori processu supersedendum et protocollum, condi­tiones quoque reconciliationis nefors interpositas complectens , Tribunali Matrimoniali transmittendum erit. 24) Quodsi reconciliatio perfici nequeat, instituendum est mox benevolum examen con­iugum citatorum. — Primum audiendus estActor super singulis querelae abeoiam substratae punctis et probationibus ab eo allatis; quare libellus ejus actionalis, aut protocollum super eius querela confectum, ipsi denuo et in iustis per singula puncta intervallis perlegatur, quo is tempus et occasionem habeat, causam suam disertius si vellet explicandi, quaepiam addendi vei mutandi, et nova quae nefors praesto habét documenta adnectendi,— quae omnia exacte protocollo inserantur. — Actore recedente accersatur coniux accusatus. Praemissis solitis generalibus circa personam eius quaestionibus, et responsis quae dederit protocollo illatis, ') Decretal. cap. 14. de Judiciis II. 1. et Instruet. pro Judic. Eccl. §. 217. — 2) Decretal. cap. 2. de procuratorib. I. 19. in VI. — 3) Decretal. cap. 3. de Judiciis in VI. Cum lex civil, matrim. ddo. 8-ae Octobr. 1856. et Instruet. pro Judic. Eccl. I. A. hoc in argumento circa minorennes nihil statuat, idcirco ductu art. X. et XXXIV. Concord. Austr. et S-i 251. Instruet. pro Judic. Eccl. tenori cap. superius citati adhaerendum. — 4) Decretal. cap. 14. de Judiciis II. 1. et cap. 2. de verb. sigr.if. V. 11. in Clement. item Instruet. pro Judic. Eccl. I. A. §. 143. — 5) Instruet. pro Judic. Eccles. I. A. §. 143. — 6) Decretal. cap. 11. de transactionib. I. 36. et cap. 1. (in flne) de mutuis petition. II. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents