Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

educatio ferocis iuventutis hoc modo fit facilior. Parentum auctoritas sustentatur, et effica­cior redditur. Maior exspectatur concionum fructus. Aetas, quae plurimum agitatur tenta­tionum fluctibus, per amorem ordinis et meliorem institutionem facile praeservabitur. Con­fraternitates piae incrementum capiunt. Homo per omnem epocham vitae suae conservatur ab impietate, praemunitur contra prava exempla et scandala. Imo pro praestando bono exemplo colliguntur germina. Aetas iuvenilis, Deo tam accepta, dirigetur ad Ipsius quae­rendam glóriám. Unde in totum genus benedictio. Ex iuvenibus fiunt parentes, a quibus pendebit futurae generationis rectior informatio. Fit passus ad restituendum tantopere neglectum domesticum seu privatum cultum Dei. Via panditur ad promovendam Sacramen­torum frequentiam. Occasio suppeditatar ad pia colloquia, ad fugiendas detractiones, quae conversationis virus constituunt. Cognoscuntur piae consociationes. Promovetur superiorum legitimoruin — adeo debilitata, et tamen adeo necessaria reverentia. Inculcatur fidelitas in personalibus officiis, ex quorum implemento ut individuorum perfectio, ita boni communis salus derivanda est. Móres silvestres mitescunt. Yetitis conversationibus praecluduntur fores. Excessibus ipsum tempus subtrahitur. Imo et temporalis promovetur prosperitás; sequitur enim: domus recta administratio , rerum congrua distributio, proventuum et expensarum rectior proportio. Per promotam lectionis notitiam recta orandi, et sacro debite assistendi docebitur ratio. In arithmeticae calculis praemunientur contra deceptiones hiusce temporis. Et quod summum est, in uberius suppeditata religionis doctrina, stabilis pacis spar­guntur principia. Generatim hocce instituto, velut ad praesentes tempestates pellendas notabili licebit uti subsidio. — Ecclesia sua habét vulnera — sua habét média. Yulnera a cogitandi, et sentiendi ratione mundi huius proveniunt. Media disponit providentia. In ipsa quidem Ec­clesia, iugis et indefectibilis gratiarum fons in positivis subsidiis pro omni cursu temporum stabilitus est. Deus tamen pro diversitate indigentiarum, et adiunctorum dive rsa média or­dinat. Saepe disponit, ut et auctoritas non ecclesiastica, médium quoddam — ex suo uti­que scopo — urgeat, quod tamen si Spiritu Ecclesiae sanctificetur et huius scopum optime adiuvat. — Templa idolorum ubi horum cultüs cessabat, licet antea falsis sacrata numini­bus — dedicata sunt in honorem sanctorum ad Maiorem Dei Glóriám. Institutum Schola­rum dominicalium, utut videatur e quadam anomalia derivari posse — alium tamen sensum pro Ecclesia catholica consequitur, quamprimum ipsius Spiritu sanctificatum comparet. — Vigentibus malis, et hocce subsidium remedii loco, suo modo opponendum est: ut dedocea­tur blasphemia, confringatur indifferentismus, enervetur materialismus, promoveatur recta pietas, instilletur sensus Sanctae Matris Ecclesiae, atque sic ipsae Scholae dominicales cooperentur ad Solius Dei Maiorem Glóriám. Nr. III.

Next

/
Thumbnails
Contents