Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858
Index
non est cur vereamur dicere, quod recte in fundamento Scholarum dominicalium methodus dies festos debite sanctificandi doceri valeat. Sane iuventus ab excessibus dominicalibus retracta adminus dies festos profanare cessabit. Dein vero ad officiorum pietatis amorem perdueta, iam positiva quoque sanctificandorum dierum festorum adminieula tractabit. — Quod vero rei summa est, institutum hocce non aliunde, quam ex Episcoporum ratihabitione, et nisi in spiritu ab Ipsis intento obligát, quos cum diebus sacris sanctificandis consultum voluisse nemo ambigat, hinc superfluum censetur nimium angi de tempore incongrue adhibito. g) Quosdam simplicitas delectat, quam ex similium Scholarum instituto perdendam raetuunt. — Quinimo nova qualitate, qua omnino aestimabilis comparet, nempe prudentia donabitur. — Alios h) Localia adiuncta deterrent. Quia desunt congrua aediíicia, vei non sunt libri, aut non suppetunt média contra intemperiem aeris. Aliis pecorum custodia iuvenes surripit. — Haec tamen impedimenta etiam Scholarum trivialium frequentationem feriunt, et pro posse superanda veniunt. i) Quod demum irrisiones, et sarcasmos attinet, quibus saepe meliores quoque iuvenes ab adeundis Scholis dominicalibus arcentur — haec sunt universalis quidam contra omne bonum institutum recalcitrantium rugitus, quo a nullo bono proposito abstinendum est. — G-eneratim meminisse convenit optimas institutiones impedimentis vexari, et rem bonam esse per impedimenta probari. III. Quod modum attinet, non tam formalitatem externam intelligimus; hanc enim rei scopus, et adiuncta ex pastorali prudentia utique determinant; sed illa principia quaerimus, quae rei essentiam faciunt. — Modus hic, seu forma haec institutionis universim s umptae, proinde et Scholarum dominicalium esse debet charitas: — illa, quam Salvator adtulit; quae ex actualibus indigentiis occasionem summit prodesse, et medetur ita, prout ratio vulneris exigit. Huius charitatis viscera exhibent, quibus vei maximé tangatur malis iuvenilis aetas, et ea suggerent institutionis ac paternorum consiliorum adminieula, quibus inter prava exempla incolumes, salvosque consistere liceat.— Charitatis huius praecipua dos est patientia, qua quidem omnis, sed vei maximé rudium paedagogus indiget. Non turbari aggrestibus moribus, non confundi ob indolentiam, impensae charitati repensam — doctrina est, quam Sanctissimi Salvatoris ore et exemplo commendatam accepimus. — Eadem charitas nexam sibi habét prudentiam, utique non huius saeculi, sed eam, cuius oculus simplex est, nec aliud nisi in ipsa temporali aeternam salutem respicit. Haec utique suggeret: non omnia valere pro omnibus. Incipiendum esse a facilioribus, et levibus initiis. Ubi licet, quoniam ratio profectus exigit: divisionem proficientium faciendam ab incipientibus — item et sexuum. Haec charitas adreperiet modum, etsi res cum sacrificio veniat, ad manus subministrare primas necessitates, quibus profectus promoveri valeat. — Eiusdem charitatis fructus est: ut res non tractetur cum nausea, et taedio. Sane institutio quaecunque nunquam magis