Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858
Index
6 Nr. 133. Themata e (lisciplinis theologicis anno 1858 elucubranda. Quantoperc animaruin Curatoribus, cexi populi Ducibus ac Doctoribus sacratiorum disciplinarum scientia necessaria sit, ut artem artium, régimén animarum commissi sibi gregis spirituali cum utilitate exereere valeant; quamve eonstantem sedulamque operám adhibere oporteat, ut in hac scientia Sacerdos quisque in dies magis proficiat, potensque sit non modo exhortari in doctrina sana, sed et eos, qui contradicunt arguere: cunctis magis notum persuasumque esse existimo, quam ut hanc in rem plura in médium proferre sit neeessum. Ad hunc salutarem scopum obtinendum sequentia e disciplinis theologicis themata pro anno currente Venerabili Archi-Dioecesis meae Clero propono, quorum tria priora solerter praevie elucubrata vigenti adusque in Dioecesi hac usui conformiter in districtuali Congregatione vernali, tria posteriora vero in Congregatione autumnali exhibenda et more solito isthuc substernenda erunt. I. Quid religio? Quae ejus origo? An homines ad cognitionem hujus soli sibi ipsis relicti, vei vero mediante divina revelatione pervenerint? — Quapropter doceatur una: num et quid valeat ratio in negotio religionis secundum fidem catholicam? II. Exponatur et vindicetur notio inspirationis divinae sacrorum librorum. Signanter : an sub ea intelligenda sit negativa duntaxat Spiritus Sancti assistentia, quae auctorem sacrum ab omni errore praeservat, aut simul positiva excitatio et directio auctoris sacri, ut scribat, etquidem ea solum ac ita, quae et quomodo Deus scribenda vult ? III. Laurentius caesareo-regius gregarius miles pro tempore ablicentiatus, Helveticae Confessioni addictus, comparet coram Parocho catholico cum Júlia hujus parochiana, declarans : quod hanc ducere velit, cupiatque quo ocyus ac ideo — quoad licuerit — absque promulgationibus matrimonio praemittendis cum illa copulari, expositis omnino fundatis et gravibus, quae celeriorem copulationem deposcunt rationum momentis; cumque ipse módúm, quo voti compos fieri posset, ignoret, orat a Parocho eatenus informari. — Quaeritur 1) ad quae in casu allato Parochus animadvertere debet? quaeve eidem his in adjunctis agenda incumbunt? — 2) Quam dabit petenti informationem? — 3) Qualia documenta exigct a Laurentio et ejus sponsa ante copulationem ? Adferantur rationum momenta et citentur leges, quibus asserta innituntur. IV. Pro illa, qua nunc Ecclesia laborat, Cleri penuria, Seminarium xninus, puerorum dictum, praesentissimum remedium esse dignoscitur. Quare exponatur ejus momentum, utilitas ac necessitas. Quomodo ad hujusmodi Seminarii temporaneam et moralem existentiam Clerus Curatus cooperari debeat? Quomodo domesticam prolium educationem, ut vehiculum sit pro clericali vocatione promovenda, instituere ac dirigere oporteat? Y. Per expositionem parabolae de filio prodigo Lucae 15, 11 — 32. describatur lapsus, miseria et conversio peccatoris, necnon summa Dei misericordia illuui in gratiam recipientis, magnisque bonis cumulantis. VI. Készíttessék hét szent beszédnek vázlata (synopsis) melyek a nagy-böjti időre szánva, az igaz töredelmességet czélozzák : tekintettel az uralkodó bűnökre és Krisztus szenvedésére. Coloczae, die 26-a Januarii 1858. JOSCphüS ni p Archi-Episcopus.