Lakatos Andor - Sarnyai Csaba Máté (szerk.): 1848/49 és ami utána következett… Válogatott dokumentumok a Kalocsai Érseki Levéltár 1848-1851 közötti anyagából - A Kalocsai Főegyházmegyei Gyűjtemények kiadványai 1. (Kalocsa, 2001)

II. Egyházi tanácskozmányok és reformtörekvések

II. EGYHÁZI TANÁCSKOZMÁNYOK ÉS REFORMTÖREKVÉSEK ardenti desiderio pro celebratione Synodorum Dioecesanarum identidem manifestato, jam mecum statuerim, ac id-ipsum in Encylicis paulo prius praelo subjectis, Clero meo Dioecesano annunciandum jam constituerim, ut cum primum per adjuncta mea personalia licuerit, Synodum Dioecesanam cogerem: nihilominus solatio mihi erat, Cleri quoque minoris Colocensis zelum et fiduciam, quibus ductus sua mihi pro bono Ecclesiae et salute fidelium promovendis optima studia testatum iret, per Illustritatem Vestram luculenter comperire. Quocirca Ulustritati Vestrae pro sua in hoc tam momentoso negotio circumspectione ac diligentia, qua puncta quaepiam cardinalia intuitu qualiter ineundorum praeliminariorum consiliorum ductu officiosarum dfajt8 9- labentium, mihi substernenda existimavit, me plurimum obstrictum altro profiteor, quibus adeo nihil quod obventam habeo, ut potius in eorumdem complementu sequentibus mentem meam declarare pergam. I8) summa lex esto: ab illis, quae SS. Synodus Tridentina circa disciplinam et mores in Clero et fideli populo reformandos statuit ne latum ungvem discedere; neque relaxandae disciplinae, sed potius moribus ad decreta praelaudato Synodi conformandis, omnem opem et operam locare. Par huic: Libertatem et jura Ecclesiae partim revindicare partim tueri. Quibus praestabilitis opinione mea. II8) Clerus Dioecesanus eo foret inviandus, ut a/ Curatores Animarum pro suo zelo et prudentia ipsimet, quilibet in sua Parochia, non solum (non solum) corruptelas et abusus qui irrepserant, detegat, sed horum fontes quoque assignet, et remedia indigitet, idque scripto; tum vero super his inita in Congregatione Distrinctuali concertatione; commune resultatum una cum distinctis singulorum Parochorum relationibus et projectis, ad ordinariatum promoveantur. - b/ Cum nos simus sal terrae et lux mundi, ideoque a correatu corruptionum Pastores haud immunes haberi possint: ipse Clerus curatus quae ad sui ipsius reformationem in Domino factura existimaverit, in scriptum referat; et facta inter se coalitione, resultatum, ut puncto superiori, cum singulorum opinionibus Ordinariatui substernatur, c/ Eadem modalitate proponantur illa quoque adminicula quibus studium religionis excitari, pietas fidelium exstimulari, ac nominatim d/ religiosae tenerae pubis scholasticae institutio et educatio quam efficacissime promoveri possit. Hac modalitate circumspectionem et zelum Pastorum sua sponte excitandum reor. III0) Cum mutuae inter Parochos et Cooperatores Correlationis coordinatio, principem inter vota posteriorum locum teneat, Capellanis quoque facultatem tribuendam reor, ut desideria sua distinctis secundum singulos Districtus Vice-Archi-Diaconales petitionibus, /: de quibus tamen nihil in Congregationibus praevie deliberetur,:/ complectantur. Pari modo IV°) Integrum esse cupio Parochis, ut praeter praeadducta pro II0 enumerata objecta, de aliis quoque, quae saluti Ecclesiae et fidelium suisque juribus tuendis profutura censuerint, Opiniones Districtuales Ordinariatui substernant. - Haec quod Clerum Curatum, qua ratione in partem consiliorum vocandum. V°) Quod spectat ad quaestionem: quinam et quo numero sint ad Synodum evocandi? sensu meo praeter DD. Capitulares, et Honoratios Canonicos nec non Abbates et Propositos intra ambitum archi-dioecesis residentes, evocandos arbitror 1° V. A. Diaconos Distictuales 2° Professores Theologiae ex quibus DD. Josephum Kovács; Josephum Csicsáky; item Franciscum Tary Officii Dioecesani Secretarium nec non Emericum Sörös Bibliothecarium praemonendos cupio ut diligenti lectione Conciliorum Ecclesiae hungaricae, auctore Péterffy editorum aliorumque huc facientium subsidiorum se pro Notariis Synodalibus praeparare contendant. 3° E quolibet Districtu unum duosve Parochos. 4° E quolibet Disticto unum Capellanum, attamen pro hac solummodo vice. 5° Superiores Conventuum Religiosorum intra ambitum Dioecesis domiciliatorum. VI0) Deliberationes in Synodo lingva Ecclesiae i.e. latina institui volo; solumque statuta ad reformationem morum in populo fideli adtinentia in lingvas per Archi-Dioecesim vigentes transponenda reor. 58

Next

/
Thumbnails
Contents