Csönge Attila et al. (szerk.): Zounuk - A Jász-Nagykun-Szolnok Megyei Levéltár Évkönyve 30. (Szolnok, 2016)

Adattár - Horváth Gergő: Balla Antal szakvéleménye a Buda és Debrecen közötti új postaútról

Quarta denique in terreno oppidi Czegléd, qua a diversorio Bertzeliensi usque oppidum Czegléd durat. Nihilominus incommodi­tas haec ultima ex soli nimia sabulositate aeque promanans suapte evanescit, simulae perpensum fuerit, quod a praememorato diver­sorio Bertzeliensi ad oppidum Czegléd duae viae de praesenti ducant, quarum una tempore sicco et aestivo, altera humido ac hyberno pra- cticatur. Prior calcat terram duram ac firmam quae demeat in late­re septentrionali vinearum ac modicum at exilem sane circuitum in­volvit posterior est priori rectior et calcat glebam sabulosam usque op­pidum, exindeque tempore humido ac hyberno a viatoribus praedictae praefertur. Omnis major incommoditas proinde hujus viae projectatae, relate ad vernalia ac humida tempora /: nam tempore sicco et aestivo optima et haec pars esse consuevit :/ concentratur in terrenis Czegléd et Abany et Szol­nok, in quantum viae cursus inter terras agrorum glebae pinguis transiret. Quamvis autem pro reparatione nulla materialia dura in distantia commoda haberi possent: nihilominus experientia edocuit non contemnenda ratione vias in gleba pingui demeandas, et pro tempo­ribus udis reparari posse, quod si via sabulo ita cooperiatur, ut ejus pars tertia pinguem glebam involvat. Si denique quartum: ex effectivo jam peractis dimensionibus geometri­cis locorum interjacentium sequentes inter se, juxta cursum viae distantiae prodeunt. Et quidem IQ A statione postali budensi usque meditullium pontis navalis Danu bialis numerantur orgiae Viennenses 920 A medio ponte navali usque limites terrani Pestiensis 3998 A limitibis Pestiensibus usque limites praedii Sz. Lőrintzi 4162 Abinde usque diversorium Vetsesiense ubi modo colonia et impopulatio formatur 2747 Summa orgiarum: 11827 [3. oldal] Est proinde longa via a statione postali Budensi usque di­versorium et novam coloniam Vetsesiensem in summa orgia 11827. Seu milliarium totum, cum defectu non nisi org 173 adeoque stationem accurate constituit 1 4i 2*. A praememorato diversario usque margines terreni Üllő numerantur Abinde usque meditullium possessionis Üllő orgiae Viennenses 930 1996 221

Next

/
Thumbnails
Contents