Csiffáry Gergely: A hatvani posztómanufaktúra története - Tanulmányok Heves megye történetéből 13. (Eger, 1993)
Függelék
Secundo: Ut supramemoratae Hatvaniensis Fabricae Institutum eo meIiori cum Progressu promoveri possit, eandem pro liberó Opificio ea ratione benigne declaramus, ut liberum sit. Ipsi tot Textores, quot videlicet necessarii esse videbuntur, absque Cehali tarnen Modalitate, et Beneficio Cehalistis competente recipere. Et quia Tertio: Ad Fabricam hanc requisiti Artium gnari Mechanici tales essent, de quibus Articulus 117. 1723. disponeret, hinc Sensu Legis huius Universi Artium eiusmodi tarn moderni quippe, quam pro futuro etiam ad excolendam hanc Fabricam inducendi Extranei, ac ipsi quoque Admodiatores tam intra, quam extra Dornum Fabricae residentes quoad Opificium, et Personas ab omnibus Publicis Oneribus per quindecim Annos Exemptionis Libertate gaudeant. Quarto: Universos in antelata Fabrica Hatvaniensi confectos Pannos ad impediendas caeteroquin quasvis fraudes certo signo Fabricae huic proprio notandas in Petiis duntaxat seu All-in Grosso libere, et publice vei privatim, et ubicunque distrahere, ac vendere liceat: imo annuimus, et concedimus Praesentium per Vigorem. Quocirca Vobis Universis, et singulis, cujuscunque Status, Gradus, Conditionis, et Praeeminentiae fidelibus Subditis nostris harum serie firmiter praecipientes committimus, et mandamus, quatenus supramentionatam Fabricam Hatvaniensem in Pannorum certo, uti praemissum foret, signo distingvendorum Confectione, et Distractione ad Petias duntaxat seu All-in Grosso restricta, publice vel privatim usuanda, nullo modo turbare, vel prohibere praesumatis, verum hac benigna Gratia, et Anriuentia nostra modo praevio ipsi concessa, Eandem Fabricam libere secure, et absque ulla molestia, damno ac Impedimento uti, frui, et gaudere permittatis, ac per eos, quorum interest, vel intererit, permitti facere modis omnibus debeatis, et teneamini: Harum nostrarum Secreto Sigillo nostro, quo ut Regina Hungáriáé Apostolica utimur, impendenti communitarum Vigore, et Testimonio Literarum, quas post earum Lecturam semper reddi volumus, et jubemus Praesentanti Datum per Manus Fidelis Nostri Nobis sincere Dilecti; Spectabiiis ac Magnifici Comitis Francisci Eszterházy de Galantha, Peipetui Comitis in Frakno, Insignis Ordinis Sancti Stephani Regis Apostoliéi Magnae Crucis Equitis, Camerarii, Consiliariique nostri Actualis Intimi, Cubiculariorumque nostrorum Regalium per Hungáriám Magistri, Comitatus item Mossoniensis Supremi Comitis, et per antelatum nostrum Hungáriáé Regnum Aulae nostrae, prout et praelibati Ordinis Sancti Stephani Cancellarii, in Archi-Ducali Civitate 56