Historia est… - Írások Kovács Béla köszöntésére (Eger, 2002)
TÓTH Péter: Frangepán Kristóf egri püspök és Perényi Péter követsége Zsigmond lengyel királyhoz (1540) • 411
suspensos esse tenendos animos Hungáriáé procerum, an explicandum tandem id, quod est a nobis deliberatum? Quod si suspensos esse tenendos censet, quousque tandem ita celandi sint, et cum pervulganda tamen aliquando res sit, qua ratione perveniri ad id queat, ut quam minimo cum periculo divulgetur. Deinde verő, ut hac de re consilium nobis suum impartiat sinceritas tua, admonendus, ne sit litteris nostris dominus Varadiensis episcopus, ut ne ad Turcarum perfidia confugiat, an coniuvendum potius? Hoc si fecerimus, iustam fortasse hominum repraehensionem non effugiemus: cum non minus in vitio sit, qui cum potest, non impedit, quo minus aliquid impie fiat, quam qui ipse ágit impie. Si verő Turcarum auxiliis adscribendis episcopum deterruerimus, periculum est, ne et apud illum nihil proficiamus, cum praesertim nullás ipsi copias ostendemus, nihil ei praesidii polliceamur, et si qua permanarit hoc ad caesarem Turcarum, ne graviter illum offendamus. Et hac itaque de re quid sentiat, nobis sinceritas tua diligenter perscribat. Quoniam verő főre suspicamur, ut a caesare Turcarum legátus veniat, qui nos ut nepotem ad regnum consequendum adiuvemus, hortetur, sua etiam ipse auxilia ultro deferat: volumus, ut tempori nos sinceritas tua faciat certiores, quid vei üli respondendum sit, vei etiam nunctio, si quem eadem de re cognita caesaris Turcarum voluntate nonnulli Hungáriáé proceres ad nos miserint, factura sinceritas tua pro officio suo et gratia nostra. Dátum Vilnae, XXIII-a mensis Octobris, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri XXXIIII-o. Ad mandátum sacrae maiestatis regiae proprium 424