Historia est… - Írások Kovács Béla köszöntésére (Eger, 2002)

TÓTH Péter: Frangepán Kristóf egri püspök és Perényi Péter követsége Zsigmond lengyel királyhoz (1540) • 411

spexerimus, tales nos vicissim erga spectabilitates vestras praestabimus, ut qui­bus officiis et obsequiis erga serenissimam filiam, nepotemque nostrum usae fu­erint, eorum minimé illas poenitere possit. Quod verő hortatur nos paternitas vestra, ut mature consulamus rationibus serenissimae filiae, nepotisque nostri, id iam pridem fűit nobis deliberatum. Sed magnopere semper vestrae paternitatis literas expectabamus, quas tardius esse scriptas miramur. Misimus oratorem nostrum ad serenissimum dominum Roma­norum regem, qui perfecta isthic legatione recta ad serenissimam filiam nostram proficiscetur, ei ad paternitatem quoque vestram mandata dedimus. Fűit haec provincia per nos mandata magnifico Petro Cmitha palatino Cracoviensi, sed is propter factiones et dissidia, quibus isthic laboratur, se excusavit. Suffectus erat in locum eius Camencensis episcopus, 9 qui cum aeger esset, mandátum sibi per nos munus obire non potuit. In cuius locum renuntiatus venerabilis Joannes Sbanski decanus Cracoviensis, 10 et ipse periculose aegrotat, atque haec fűit morae et cunctationis causa. Nos quoque nunc, ita Deo volente consueto morbo nostro cruciamur. Ex quo cum fuerimus Eodem miserante recreati, omni ope nostra serenissimae filiae, nepotique nostro sumus adfuturi, neque ullum in nobis patris et avi officium requiri patiemur. De paternitate vestra, collegaque illius nobis persuademus, quod et ipsi suo non deerunt officio. Fűit nobis extrema illa clausula valde grata, in hodiernum diem dominus Agriensis non est fide obstrictus, neque faciet unquam rem, nisi bono viro dignam et honesto. Quid autem est bono viro dignius et honesto, quam defuncti regis et domini sui bene de se meríti coniugi viduae et pupillo filio adesse, atque hoc agere, ut simultatibus ipsis et inimicitiis depositis, gratia et concordia inter omnes coalescat. Id nisi factum fuerit, ne salus quidem ipsa afflictum Hungáriáé regnum servare poterit. Quare in hanc curam et cogitationem spectabilitates vestrae totó pectore incumbant, ut reducantur in concordiam dissidentes procerum animi, ut in odii locum charitas Christiana succedat, neque minus amore et benevolentia mutua, quam paulo ante odiis et inimicitiis certetur. Haec est una ratio afflicti Hungáriáé regni conservandi, ad quam ut perveniri possit, faxit Christus Jesus, servator noster. Nostrum ea in re consilium et auxilium de­futurum non est, quod idem Christus fortunare dignetur. Bene valere pater­nitatem vestram optamus. Dátum Vilnae, die XXIII. Octobris, anno Domini M. D. XL-mo. Jan Wilamowski, aki rövidesen meg is halt. Korábban több követi megbízatást teljesített Szapolyai és Ferdinánd udvarában is. 10 Jan Sbanski krakkói skolasztikus, dékán, több fontos magyarországi követi megbízatás - így például az Izabellának felesküdő várkapitányok esküjének a meghallgatása 1540 tavaszán - teljesítője. 421

Next

/
Thumbnails
Contents