Historia est… - Írások Kovács Béla köszöntésére (Eger, 2002)

TÓTH Péter: Frangepán Kristóf egri püspök és Perényi Péter követsége Zsigmond lengyel királyhoz (1540) • 411

et domini nostri, ob amorem et reverentiam, quam habuimus et habebimus sem­per erga personam serenissimae dominae regináé, velint consulere rebus filiae suae, velint consulere rebus infantis nepotis, et hoc quamprimum, et dum tempus est: quod utinam iam non periisset, quia hoc certo certius sciant maiestates ve­strae, quod si maiestas reginalis perget uti consiliis illorum, qui nunc ei con­sulunt, et res suas ad arbitrium eorum dirigere, pessum ibunt omnia negotia sua, et inter istos duos principes, dominum Romanorum vidlicet regem et principem Turcarum, nisi divina misericordia obstiterit, dividetur regnum Hungáriáé, nepos autem maiestatum vestrarum nihil habiturus est, quia et illos paucos, qui adhae­rebunt regináé, forte periculum est, ne patrimonio infantis illis promisso alienen­tur et adhaereant regi Ferdinando. Maiestates vestrae faciant iuxta suum pruden­tissimum consilium, et Deus optimus, maximus omnia dirigat in bonum. Nos ta­men voluimus admonere de his vestras maiestates, ut cum venerit hóra, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. Hoc unum non tacebimus, quod reginali maiestati de nobis falsé sugge­stum est. Est enim nuntiatum suae maiestati, ut per hoc nobis maior invidia com­pararetur et conflaretur nos fide obstrictos esse regi Ferdinando adhuc antequam Budám ascendere vellemus. Quod falsum et mendacium est: nam in hodiernum diem dominus Agriensis non est astrictus, neque faciet nunquam dominus Agri­ensis res, nisi bono viro dignam et honesto. Dátum Agriae, decima Septembris, anno Domini M. D. XL-mo. Agriensis propria scripsit (b) Literae ad maiestatem regiam a reverendissimo dominó Agriensi episcopo Sacra regia maiestas et domine, domine mihi clementissime! Post perpe­tuae meae humillimam servitutis commendationem. Postquam expedivissem hunc meum servitorem ad maiestatem vestram, supervenerunt duo mei servitores ex partibus inferioribus, qui certo retulerunt mihi dominum Varadiensem et cae­teros, qui cum eo sünt, misisse ad sansacchum Belgrádi ad accersendum eum una cum Turcis ad se, causam, cur hoc fecerit, ignoro. Nihil tamen boni licet in similibus suspicari, maiestas vestra sacra, quae hac tempestate ab omnibus et prudentior et religiosior inter omnes reges Christianos censetur, videat et indicet, si haec fieri debeant nomine filiae vestrae maiestatis, qualem honorem ex hoc sua maiestas ab hominibus consequetur, quale praemium a Deo debeat expecta­re, si suae maiestatis auspiciis Turcae alteram partém Hungáriáé suae subiciant tirannidi, alteram verő devastent et cultoribus vacuam reddant. Quid in hoc ne­gotio etiam de vestra sacra maiestate dicatur, cuius filiam quotusquisque eredet haec facere sine regis patris et consilio, et assensu. Succurrit memóriáé, serenis­418

Next

/
Thumbnails
Contents