Historia est… - Írások Kovács Béla köszöntésére (Eger, 2002)

TÓTH Péter: Frangepán Kristóf egri püspök és Perényi Péter követsége Zsigmond lengyel királyhoz (1540) • 411

quoque cum dicto palatino una constituemur, misso per Erasmum salvo condu­cto petito. Nos ad haec respondimus libenter nos ituros, cum dominus marsalcus aderit ad suam maiestatem. Interim paucis revolutis diebus misit ad nos rursum Erasmum secretarium, petens et obtestans, ut non expectato adventu domini palatini vellemus adire suam maiestatem, quia multa habebat ardua communi­care nobiscum. Et cum nondum responsum dedissemus Erasmo, supervenií dominus Bayoni, provisor curiae reginalis maiestatis eadem magna cum instantia repetens. Nos respondimus utrique nos libenter ituros, dummodo mittatur nobis novus salvus conductus, qui plures personas comprehendat, quam prior. Nec ve­strae maiestates cogitent nos petiisse salvum conductum ob vanos terrores. Nam iam allatum erat ad nos praefectos Budenses doluisse et dolere, quod dominum Agriensem non detinuissent, cum nuper descendisset ad reginalem maiestatem, et licet causam et nunc ignoret dominus Agriensis, cur haec fieri debuerint, ta­men haec vera esse probaturus, si res ita expostulaverit tempore et loco debitis. Rursum post paucos dies venit Erasmus cum literis credentionalibus et literis salvi conductus, et coepit nos nomine reginalis maiestatis obtestare per omnes Deos et quicquid sacri usque est, ne vellemus suam maiestatem in tanta calami­tate deserere, vellemusque ad eam sine mora descendere. Nos communicato con­silio decrevimus, ut reginalis maiestatis votis satisfacere etiam cum discrimine nostrae vitae, ut tum eo praesidio descendere, ne quispiam seorsum posset nobis illudere, vei vim inferre, procul tamen dubio sicut non formidavimus vim unius aut alterius, ita obnoxii fuimus iniuriae omni coniunctim. Collectis igitur circiter mille militibus, ingressi sumus istud iter bono et sincero animo nulli nocituri, nec quidquam aliud facturi, nisi id, quod maiestas reginalis iussisset. Et cum ve­nissemus ad sex miliaria prope Budám, ad oppidum Hathwan vocatum, prae­misimus ad maiestatem reginalem Joannem Themeswarii aulicum quondam do­mini regis defuncti, per quem nuntiavimus maiestati reginali nos ad iussa suae maiestatis venire, rogando suam maiestatem, ne eam moveret militum copia, quae nobiscum erat, ad aliquorum malevolorum falsam suggestionem. Nos enim ad nihil aliud veniebamus una cum militibus nostris, quam ut suae maiestati ad vota serviremus, neque cuiquam noceremus, contenti literis et fíde nostra assecu­rare omnes Budae existentes, si ita maiestati suae videretur. Dimisso dicto Joan­ne Themeswari, nos una cum nostris subsecutis sumus eum. Et cum venissemus ad tria miliaria prope Budám, in villám vocatam Hyrzazegh, 8 visum est nobis ibidem praestolari responsum suae maiestatis, et cum ibi totum illum diem con­volt. Több követséget is vezetett Magyarországra, így például 1540 tavaszán Zsigmond rá bízta az Izabella jegyajándékával kapcsolatos ügyek intézését. A Szapolyai halála utáni időszakban fő politikai törekvése a törökkel való háború megakadályozása volt, bírálta Öreg Zsigmond magyar politikáját és sürgette Izabella megsegítését Ferdinánddal szemben. Isaszeg. 416

Next

/
Thumbnails
Contents