Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
PARTIS GENERALIS Membrum II. Politicum De incolis et magistratibus comitatus Hevesiensis 1. §• [Incolae antiqui Jazyges, Metanistae, Daci, et Gothi, Quadi, Vandali, Hunni.] Post Jazyges et Metanastas Dacos Gothosque hanc oram coluisse eo magis conjicere poterimus, quo propinquior eorum erat provincia. Sed et Quadi hucusque dominabantur, quamvis inconstanti imperio, quod mox a Romanis pulsi et subjugati, mox a Scythis acceperunt praecepta atque mandata. [...mox revocati a Scythis et rursum ejecti, emigraverunt.] Utrum vero Romani has terras habitarint, cum in eis dominarentur, in obscuro est vero tamen simile eos hie praefectis impositis ditionis gubernacula administravisse. Vandali, qui terrae praestantiam exquirebant, non poterant non probere regiunculam, sed postea emigraverunt. Hunnis vero alterum et tertium redeuntibus Orsium ducem partes has pro suis consequutum esse narrat Bonfinius. [Tartari et Turcis dominantibus variabant incolae.] Hos Tartari, cum effusi per Hungáriám grassarentur, expulerunt. Et quamvis iterum redierunt, qui supererant, reliquis ex sua natione in societatem ascitis, tamen, ut erant tempóra motuum et bellorum plena, ab eo tempore incolae jam saepissime variabant, his expulsis verunt post alii. [Sub Turcis dilapsi sunt. ] Turcarum postea jugo centum fere annis regioni imposito dilapsis sunt rursus incolae paucis relictis, qui circa Hatvanum et Agriam praesidentibus barbaris suffragabantur, eorumque dominatum tolerato hie degebant. In Agriae vicinia certe non erant, nisi qui [In Agriae vicinia nusquam manserunt miseri, nisi pauci, qui] invigilarent, quid, a quibus et quomodo ageretur, ut id Turcis ex tempore significarent. [Ejecto Turca Hungari Germani et Slavi concurrere .] Ejecto postea Turca non Hungari tantum ex viciniis, sed Germani etiam Slavique hue concurrerunt. Ita revoluta coloniarum ratione manserunt, 80