Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
21. §. [Fluvii exundationibus magna inferunt damna ] Postquam beneficia soli et aquarum regionis percensuimus, restat, ut dicamus damna. Ea eluviones maxime conciliant. Crebris enim exundationibus non segetes modo, sed et foenisecia [pascuaque] vitiantur. Et quo aquae non pertingunt, terra humore luxuriens silvescit gramine adulterino, frumentumque suffocat. Quodsi [Quando] coelum pluvium [non] est siccitatibus [aestu] cuncta torrentur. Interdum et vermium, murium et id genus animalculorum nocivorum segetibus infertur vis. Vidimus circa Tibiscum animalcula quaepiam, talpalum magnitudine, rostro etiam et pedibus haud dissimilibus, [et reliqua membra, haud omnino dissimile talpae] oculis tamen praedita et colore pilorum ad muris rubei et campestris speciem accedente. Hungari poczok vocabant. Ea aquis et continente ingentem messis et arundinis jacturam faciebant. Aquis innatando enim arundinem dentibus, non secus ac falce messoria praecidebant. Id vero graminis genus, cum et igni, et tectis ac sepimentis regionis inserviat, magnum ei vitium illatúm est pauperculis in detrimentum. Non minus et triticum, siliginem et id genus semina ipso messis tempore animalcula passim penitus corruperunt. Nam non tantum praeciderunt segetem, sed etiam granis ex spicis districtis inanes aristas reliquerunt. Circa Tarnam et Agriam fluvios aliud occurrit genus animalculi. Majus est paulo priori, fele minus, furonemque et formám retinet felis, nam et pariter cani resistit unguibus in labia agredientis provolando, et pedibus oreque est simile, breviori tamen cauda, et pilis discoloribus, [sed aeque hirsutum, tergo ex rubro badio, nigro pectore. Collo albo, capite tumidulo et amplis buccis, quarum ope frumentum sive districtum aristis, sive ex siris ablatum comportat in intimas specus, ibidemque operit, velut horreo subterraneo. Atque hujusmodi furtis, totos siros exinanitos fuisse percepimus. Ipsum genus animaritis Latinis audit cricetus], Hungaris vocatur hörcsög, Slavis kric [Germanis Kritsch]. Ejus generis tanta hic et multitudo, et pervicositas est ut poenam Dei illatam credant agricolae, quippe qui passim messis potiorem partem detractis aristis, et nescio, in quas terrae scrobes dissipatis et adobrutis vitiarunt. [Nihil addo de muribus aliis, qui cicadarum instar, omnes agros oppleverunt, praecipue autem gurguliones, genus muris minimum et maxime perniciosum Hungaris Gözü, non tantum quidquid occurrit, corroserant, sed ne suo quidem generi parcentes, alter alterius nece vescebantur, dum interirent. Ad extremum incommoda regionis non parum äuget muscarum et culicum, vesparumque copiae. Hae jumentum concidunt, nisi excitato fimo abigantur. Culicum autem molestiis noctes nemo nisi cilio obtectus, agere potest quietas.] 76