Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól

cura et laboré bubulcorum indefessa fuissent rursus coacta. Sunt etiam plerique tam feri, tamque audaces juvenci, ut in ignotos provolent, maximé si rubei quidpiam in eis conspiciunt. Contigit hoc annorum istorum [annorum nostrorum intervallo cuipiam magno] lapsu possessori cuidam armentorum. In eum enim, cum pallio rubro vestitus, dum ex armento venales deligeret, ita unus prosiliit, ut parum afuerit, quin ab eo confoderetur, [si insilientis celeri in tuguriolum, quod ad manus erat, suffugio aut everteret ictum]. Est enim et huic communi more receptum, ut selectus juvencorum seu boum venalium ab armento separetur. Eo demum gőbel vocato armentum appellant gulya. Utrumque nisi dometur, jugum haud tolerat. Itaque magnis laboribus ad manus magistri asuefiunt 3 6. Est tarnen et pecus cicur, quod noctu domum pellitur ad usus diurnos. [Alioquin est etiam pecus cicur, quod una cum domesticis armentis noctu et hieme alitur domi, interdiu autem foras per aestatis tempus pellitur. Omnia vero pecora domestica, prout et campestria forma sunt una pulchraque, corpore longo et tereti, laeta fronte et capite magnanimo retortis et sublimibus cornibus, statura alta, robusta et pilo albo.] Omnia vero sunt Candida, procera, pinguiaque et pulcherrimi aspectus. Ausim affirmare nusquam me vidisse pecus speciosius, quam in hocce comitatu. Illi etiam, qui montes habitant, boves sunt candidi et armenta hilaria, quamvis pauca. [Caeterum nec multum dispares ab his sunt boves et vaccae illae, que montibus, quos descripsimus, tenentur. Nam ex campestribus et domesticis servantur seminiis, ideoque in sylvis etiam, genus retinent et formám, tametsi campestria illis antecellant, pauca tarnen nimium sunt et nonnisi pro agresti opera, quae tarnen minium coarctatur.] 15. §. Idem et de equitiis dixerimus. Multitudo eorum et gratia, quae ipsi spectavimus, turbat verba, quae de eis apponere et commentari volumus. Vidimus innumera, et alia quidem ducebant seminia equorum mere badia, alia coloris varii, flavi, pulli et si qui est equorum color alius. Admirabamur eorum proceritatem, velocitatem et copiam. [...alter alteri pernitebat, et forma praecellebat. Hic cervice, ejusque sublimitate et argutia. Alter illinc gracilitate et firmitate femoris, atque pedum, iste corporis structura, alter et tergi latitudine et proceritate se se distinguebat. Et quum omnes statura nobili et generosa sola formae varietate dignoscebantur.] Sed uti juvenci, ita equi quoque natura erant nobili, sed inculta efferatorum cervorum instar luxuriabant. [...hinulorum instar exultabant.] Et sicut equi, ita equisones quoque humánum desueti victum non dubitant hinnulorum carnes vitulinae loco et ipsi manducare, et proponere aliis, qui eorum hospitalitate uti velint. Interrogatibus nobis cujusnam saporis haec equina caro esset, alii dicebant bonam, alii vero insipidam, nisi sale condiretur, [alii ajebant daminam, negabant alii, alii cum vitulina eandem conferebant,] alii porro nihil esse sapidius, quam testiculos, qui castratis adimerentur. Eos a dominis aeque atque servis, dum castratio instituitur, recentes frixari et manducari magno cum appetitu aiebant. 3 6 Talán ebből: adsueti fiunt. 66

Next

/
Thumbnails
Contents