Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
13. §. Quemadmodum arbores, ita gramen nimiopere convalescit. Irrigua enim et deserta regione gramina plus, quam transiri possent, densa vidimus et alta, atque hue si pertigisset peregrinus Tullius, multo magis habuisset occasionem graminum altitudinem supra umbilicum inambulantibus ascendentium admirandi, [gramen enim viri Hungarici altitudinem et luxuriam excessit]. Erat et nobis Germanus comes [altus homo Brandeburgus] itineris, qui in gramina nobiscum perveniens credere se domi non potuisse, nisi ipse oculis usurparet, affirmavit. Ea autem graminis copia cum vastis passim tractibus luxuriet, patet foenisecio dum modus placuerit, non ubi fieri possit. Itaque potiora tantum falcantur componunturque in acervos, reliqua dantur pascuis et pecoribus. [In summa exuberant campi omnibus rebus, qua pingues et feraces sunt, sed sterilescunt ubique sylvis et nemoribus. Neque enim facile saxum aut aliquis lapis, si quaeratur, nisi circa flumina hinc aut illinc occurrit. Sylvescit tamen arundine, eademque pro lignis est et tuguriis tegumentum, multa tamen loca occupat fertilia, reliqua, quae aquis vicina, solo sunt frugum non parum uberi. Nam quae recedunt, montes habent steriles, nudosque passim et ideo parum aratro aptiores.] 14. §. [Pecorum cultura ] Pecorum haec provincia mater inter reliquos comitatus dici potest neque cuiquam pecariarum regionum laudi cedit. Is maxime in partibus, ex quibus incolis destituta 3 5 deserta et vastitates meras ostendit, illic graminum copia, cum defalcari nequeat, depasci eandem par est. [...camporum pars potior pecoribus magis, quam hominibus colatur. Nam quod neque pabulo, neque frumento foenerat; armentis datur, idque quod dant fundi his in terris optimum, ideo est etiam utilissimum, sed etiam ilia pars, quae foecunda seminum et über est utilitate numquam cultione reddit expensas. Quare si cuipiam modicus aliquis, isque opportunus modus est rei pecuariae et jumentariae, impenditur. Inde tot pecoribus, totque pecudibus albescunt camporum tractus.] Itaque ex omni parte, qua campestris vasta positio est armenta pecorum perpetuo inerrare, ibidemque noctu et diu manere conspicias, [...hyeme et eastate emanent, ac ubi dies deficit, ibi noctem agunt. Quin immo etiam inter pastiones foetant.] Pinguescunt alia, alia adolescunt, utraque ferarum imagine horrent visu advenarum, attonitisque similia nunc subsistunt, facie obversa in hominem nunc recedunt territa, oculisque subinde a tergo versis prosiliunt, fugiuntque nunc gregatim, nunc sparsim in omnes partes, abitura nescio quas ad garamantas, si strepitu aut clamore concitarentur. Erant nobis amicus vir nobilis, quo trans Tibiscum dum moraremur, familiariter utebamur. Is quamvis pecorum gnarus forte in avem incidens prope armentum sclopo exonerato pecora ita conterruit, ut diffusa bihorii spatio hinc et illinc fugitarint abitura, nescio quo, nisi 3 5 Destitutis. 64