Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól

tenet, cavernam retinuisse, sed quidquid afferat vulgus fabulis et traditione sola ducitur, neque quidquam certi ea de re affirmare potent historiis tacentibus. Quid quod passim per Hungáriám aggeres et fossae occurrunt ejusmodi. Nec desunt, qui certo narrant fossae huic Cserszii eadem e regione trans Tibiscum parem subinde aggerem occurrere, et aequatis passim interstitiis hinc et illinc fossam et aggerem apparere. Non ducimus rem dignam investigatu, sed quantum ex ista colligimus, quam oculis ipsi usurpavimus, vallum fuisse veteri more ad repellendos impetus populorum montes habitantium excitatam vero multum simile est. Narrat etiam Evagrius caput XIV. Curs quemdam Scytharum ducem ex his partibus ascitum a Tiberio contra Cosroen accersivisse, ut fieri possit, hunc eundem Csersz dictum postea aggere hoc regionem definivisse. [Hie enim ducem Csüz seu Cursum auctorem hujus operis ab ipsis operariis agrestibus interfectum finem aggeri et molimini facere debuisse, ibidemque inhumatum ferunt accolae. Tumulus, quem sepulchrum ipsius vocant, fabulae remanet, idemque ad finem aggeris editus hucusque conspicitur. Qui attamen aequali ubique telluris eggestione non adest sed mox erectus, mox depressus et aequalis solo aegre vestigia sui ostentat et iterum erigitur, fossa pariter nunc concava, nunc adobruta, prouti tantas et tot temporum inter conversiones earn conservare potuit antiquitas. Caeterum quid quid fuerit et utrum famae Cersii seu Cursii Tibiscum olim cum Danubio conjungere intendentis, ut vulgus narrat, conveniat, in Borsodiensi tractu refellimus. Ibi enim dictum est fuisse Scytharum ducem Cursum nomine, quem Tiberius contra Cosroem ex Pannoniis Evagrio teste ad se arcessiverat, fierique potuisse, quod idem tum, quum partibus his praeesset, aggerem primum erigere gentesque montanas accessu vetare voluerit, atque ideo operis morte praeventus famam suo nomine, nescio qua lingua auctoreve in posteros transtulerit, sed quod eodem molimine aquas Tibisci Danubianis miscere intenderit, id neque ex opere, neque locis per quae ducitur apparere. Praeterquam quod enim magis arte militari ex una parte eggestus est altera jam íIli subjecta, vallum fuisse ad refrenandas partes montanas luculenter arguit. Caeterum hanc molem justo majorem fuisse, tum ex aggeris altitudine orgias binas erecti, tum ex latae tantumdem fossae reliquiis colligitur, tamen passim et altiores istis occumint, neque pro aquae ductibus, sed sepimentis militaribus habentur, eo quod a Danubio milliaribus quatuor infra Pestinum et vicum ripensem Dömsöd caverna egreditur, meatque Tibiscum usque, tametsi subinde interrupta et attrita per vetustatem. Earn jungendis fluminibus factam mallem, nisi fossa, quae ultra it et per campos Cumanorum versus Tibiscum inclinat, hinc olim forte continuata in bellici vallis speciem discederet. Neque, enim prout narrant, trans Tibiscum recta contra aggerem, quem Csersarka dicimus, subinde canalem aliam apparere discedereque eundem fine incerto. Non ducimus rem necessariam investigatu, sed quantum ex isto tractu colligimus, quem oculis ipsi usurpavimus, aggerem fuisse bellicum veteri more ad reprimendos impetus populorum montes incolentium vero multum simile est. At procedamus ad fontes et reliquas scaturigines provinciáé.] 54

Next

/
Thumbnails
Contents