Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - II. szakasz A járás városai és mezővárosai
111. Oppidum Túr Distat Szolnokino milliaribus quinque Hungaricis in meridiem in ripa amnis Beretyó una milliari fere superius, quae in Chrysium incidit. Hungarica colonia est positione ampla, [frequenti,] diffusis aedificiis, religione reformata [eonfessione Helvetica], cujus cassa aedem, pastorem habet, [...cujus causa aedes et pastor eidem permittitur. Paret autem familiae Kailay et...] Paret autem imprimis Georgio Paluska, cujus ope et suffragio privilégium a rege consequutum est nundinarum ter quotannis celebrandarum. Earum fama etsi non diu increbuit, magno tamen concursu mercatorum in primis, quibus pecorum intercedunt commercia, celebrantur Kalendis Januarii, Majalibus et Augusti. IV. Oppidum Poroszló Est in ripa Agriae fluvii dextra modico remotum intervallo supra ostia ejusdem rivi, qua Tibisco confunditur. Familiis plus minus constat sexaginta, vel septuaginta, solo fertili nitroso, sed ab exundatione haud libero, paret autem partim venerabili capitulo Agriensi, partim comiti Károlyi, partim Popovicsio, et si qui sunt alii. 172