Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - II. szakasz A járás városai és mezővárosai
alto orgias plus quam quindenas potuerit infigi atque insterni, sed etiam, quod nulla quavis maxima et celeberrima glacie exundationeque corruerit. Nam praeterquam quod solide constructus, fulchrorum series superior, in quam aquae vis impingit, acuta est et ferreo vestita, ideoque irruentem glaciem occurrendo disjicit ante, quam potuit ab eadem ipsa difringi. Olim ratibus straturae fuisse Tibiscus eo loco dicitur. Hie sumptibus regiis, quippe quae regiae ditionis una cum arce et oppido est impositus. II. Oppidum Szolnok Vasta positio est domibus [domunculis] instructa humilibus, Stramine tectis et in complures divisa vicos. Ex ea parte, quae in occidentem spectat, habet claustrum patrum Franciscanorum, cujus templum anno 1730. feria 3. Pentecostes ipsis plane nundinis turbo vehementior ab Oriente irrumpens funditus ab aedificio monasterii, cui astructum fuit, evulsit disjecitque, [parva sane mora post sacra, alioquin sine dubio illos etiam, qui sacrificabant, oppressurus]. In versus meridiem in ripa Tibisci visitur aedificium regium apotheca seu repositorio salis, qui secundo flumine et affertur et devehitur, [qui heic secundo Tibisco continue defluit et collectus hoc ex oppido in diversas regni partes distrahitur,] nobile inde et Szolnok nomen. Incolae loci sunt Hungari Germanis misti 12 2 et Slavis, quamvis hi ab Hungaris vestitu et lingua aegre distinguantur, nam utrumque cum eisdem habent commune. Advenae sunt cum reliquis post ejectos Turcas hue allati, quare praeter religionem catholicam aliam tolerant nullam. Intra Tibiscum et Zagyvam circumeunt oppidum agri solo pullo et fertili. Jazberinum ei est ab occidente milliaribus Germanis quinque, tribus Hungaris dissitum, Pestino autem distat milliaribus decern in orientem, in meridiem septem Agria. 12 2 Mixti. 170