Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - II. szakasz A járás városai és mezővárosai

2. §. Praeerat tunc Castro nostro Laurentius Nyárius favore potius aliquorum ex senatu, ut Istvánfius indicat, quam virtute ulla aut merito, magno illi Horvatinovitio surrogatus. Militis autem patrii post Hispanos, Germanos et Bohemos praesidarii erant octingenti. Pedites regebat Stephanus Kelidi, contra Gabriel Pekri, Mathias Strensenkovits et Caspar Moraeus equitibus moderabantur. Numero non deerant, si meliori praefecto subfuissent, quid quod Nyário meticuloso parebant, ipsi etiam viso Achomatis exercitu diffuso per proximos et late patentes campos adeo consternati sunt, ut magis de turpi fuga, quam de arce honeste defendenda meditarentur. Et quoniam gente, lingua et moribus inter se nimiopere differebant, componi non poterant, quin eadem statim nocte, postquam castra Achomatis conspexerant, in fugam effusi dispergerentur. Neque ipse Nyárius dubitavit turpe dedecus honestae defensioni anteferre, jamque castro elapsus est sed ubi nusquam se tuto circumfusas hostium casses transiturum animadvertit, rediit rursum in Castrum, ibidem rei eventum praestolaturus. Interea barbari explorata castri a suis turpissima derelictione celeri cursu advolant, captoque in porta Nyário arcem occupant et janiceris turmisque nonnullis in praesidio relictis ipsi recta ad obsidendam Agriam deproperant. 5.§. Captum Solnocum Maximilianus recipere decrevit, sed casso conatu Captum ergo sic Solnocum non vulgari barbari his in oris fuit praesidio. Ex praefectis Turcicis innotuit in eodem praecipue Alvares quippe qui subinde in proxima Christianorum, praesidia excursiones factitando magnum nostris intulit damnum et ipsemet retulit. Sed maxima clade dum heic esset affectus est quum primo ad Nadudvardum (Istvánffy: liber XXV. folio 340.) deinde ad Onodiam (ibidem folio 342.) repelleretur. Illic enim a Stephano Ihrace et Andrea Barbélyio Albertoque Reibicio adeo profligatus est ut amissis plus quam DCC militibus ipse etiam saucius aegre se salvare fuga potuerit, heic autem ab eodem Reibicio et Michaele Serinio victus et fugatus evadere non potuisset, nisi abjecto purpureo paludamento sumptaque vili agazonis sui lacerna personam servi mentitus profugisset. Caeteroquin non parum nocuit et nostris, quum perpetuo excursionibus in Christianorum villa et arces factis omnia, quae offendit, depopularetur. Quidquid autem Turcici exercitus has in partes venerat, praesidii hujus asylo, non sine Christianorum detrimento heic alebatur. Ea re perpensa Maximilianus princeps anno post millesimum et quingentesimum nonagesimo sexto, a capto autem Solnoco quadragesimo octavo obsidendi ejusdem castri consilium iniit, advocatisque ad se Ferdinandi Gonzaga et Georgio Basta hunc illico praefectum castris, ilium exercitus sui legatum constituit, atque primum Strigonium, deinde Hatvanum versus reflectens ad Sajonem Solnokienses circumventurus declinat. Id 166

Next

/
Thumbnails
Contents