Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
Danubio in Partiscorum hoc agro consederunt, haud procul a Tibisco tribus nempe milliaribus, non tamen repugnat illis, qui eandem ab interfluente fluvio, vel quod gens agrestis fuerit, dictam putant. Germanis vocatur Erlau ab alnis, quod forte earn hoc genere arboris consitam olim circa fluvium vallem occupaverit urbecula. Id neque linguae discrepat Hungaricae, quippe quae voce Egerfa idem genus arboris significat, licet voce sola Eger denotet etiam murem. Atque hujus significatur fingit vulgus fabulam opilionem quempiam canis mures vestigantis indicio magnam reperiisse pecuniae vim, atque ex eadem postea urbem conditam, nomenque, quod gerit indeptam. Sed quicunque nominis hoc sit, nos tametsi non eamus inficias, Agriam ab Agrianis non tantum vocatam esse, sed etiam, ut Bonfinius addit, conditam: tamen neque displicet si dicatur alnorum occasione nomen hoc illud consecuta, quum nihil impedierit, quin et Agriani olim res suas heic habuerint et postquam hi disperierunt, locus ipse alnis obsitus ab Hungaris non faciem tantum aliam, sed etiam nomen fuerit consequutus. Istvánfius praeter alios a Sancto Stephano Pannoniae rege eacedificatam tradit, sed non excludit alios quoque veteres, dum sic infit: Earn laxitate et magnitudine vel capacissimis parem, veteres et ipse ejus conditor Stephanus primus Pannoniae rex in divorum numerum relatus, ad amoenitatem magis, quam tutelam aedificaverant. Sed vero non amoenitatis tantum, quin et pietatis causa exstructam fuisse idem innuit, dum adjicit: in monte arcis, qua in septemtrionem aspicit, fuisse locum quempiam, quo dum Divus Stephanus arcem templumque memoriae Divi Joannis Evangelistae regia magnificentia condendum incepisset, sedem suam poni jussisset, ut ex ea opus facientes et magistros fabrorum et architectos intueretur, ac praesentia sua urgeret, eumque locum postea sedem regiam vocatum. Ex his enim facile est ad colligendum, Sanctissimum regem Stephanum non condidisse tantummodo, quo haberet, quo subinde a negotiis regni discedens relaxandi animi causa secederet, sed potius, ut in hoc quasi recessu toti huic superiori orae Hungáriáé occasionem colendi Deum praeberet. Id secuti et reliqui reges pietissimi praesertim Divus Ladislaus, qui testibus Belae IV Litteris, (Vide supra) ecclesiam Agriensem per Divum Stephanum regem fundatam auxerunt ita, ut super alias ecclesias regni Hungáriáé per tantas donationes sederit, ut domina gentium. Praeter templum Divi Joannis quod versus occidentem stetit, inerant arci templa tria, unum versus orientem Sancti Stephani, alterum inter haec Beatae Mariae Virginis, tertium Sancti Petri, quae omnia suis ornabantur praeposituris, aderat et antisticis domicilium compluraque sacerdotum et aliorum virorum illustrium conclavia. 146