Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
Summus urbeculae magistratus est antistes Agriensis hoc tempore Gabriel Antonius comes Erdödy etc. Is enim, uti potiorem urbeculae partem possidet, ita totius etiam civitatis rempublicam dirigit: jus gladii tenet ipse, idemque exercet per eos, quibus ipse mandaverit. Ipse etiam judices eligendi tres civitati proponit candidates annis singulis, quos voluerit. Ipse rebus eorum praeest si quae apud regem postulentur imperio. Summo huic magistratui suffragatur sacerdotum canonicorum capitulum. Id enim partem unicam civitatis, quae trans fluvium intra Misericordianorum et arcis muros, muros item civitatis ex ea parte, qua angulo septemtrionali et usque ad arcem et Misericordianos rivo tenus inclusa est juribus suis vindicat, ideoque antistiti urbis etiam respectu sua addit suffragia. Populus omnis comitates Hevesiensis Hungarus est intermixtis etiam Germanis et Slavis. Ejusmodi enim mixturas incolarum tempóra post pulsos Turcas, uti alibi, ita hic etiam postularunt. Nam ubi Turca ejectus est non tantum Hungari viciniores sedem Agriae locarunt, sed etiam accesserunt Germani et Slavi et Rasciani, quorum singuli licet linguas suas in posteros quoque propagent, et domi subinde ore vernaculo sermocinentur, tamen liberi eorum Hungaricam non discunt tantum a teneris, sed etiam domi et foris linguam usurpant Hungaricam, quasi ex Hungaris nati esse videantur. Religio, ubi supra dictum est una in solidum obtinuit catholica. Etsi namque Rascianis etiam templum est antiquitus angulo urbeculae occidentali instructum exercitiumque ritus Graeci, post recuperatam tamen urbeculam antistes cavit, ne quo religio alia praeter catholicam exercerentur. Ejus ergo religionis ordine praeest urbanis sacris post antistitem plebanus, qui et venerabili capitulo ascribitur. Itaque totum ei sacerdotium capituli suffragatur. Novem eorum Agriae inhabitant, octo reliquis per parochias dispersis. Ex his concionator templi etiam civici cathedram frequentat, et ad populum disserit. Non minus et reliqui canonici in templo parochiali, quod Sancti Michaelis archangeli honoribus consecratum diximus, sacrificant singulis diebus ad pulpita eo coeuntes. Et quemadmodum Franciscanos, etiam Minoritás, Servitas, Trinitarios Misericordianosque et Jesuitas inhabitare urbem diximus, ita singuli suis in templis sacra civitati administrant. Scholis praesunt Jesuitae, quibus et seminarium subjectam est habentque scholam civitatis ante domicilium suum exstructam, in qua juventutem ad logicam usque instruunt utraque lingua Hungarica et Germanica minores informantes. Judex civitatis, quamvis in duas partes divisae unus toti praeest singulis Calendis Januariis ex arbitrio antistitis e tribus, quos is dixerit candidatis communi totius civitatis suffragio eligendus. Huic assident senatores XII, qui unam rempublicam instituunt singulis hebdomadis ad dies certos in curia coeuntes. His et nótárius unus additus est ad notandorum, quae in senate aguntur, causa. 138