Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

antistes. Atque ibidem ad catholicorum coemeterium visitur etiam aedicula separata ab aedificio reliquo, quam idem heros distinctis conclavibus pro furiosis et freneticis posuit, et ne forte irruerent in adeuntes se ministros, clatris singula cubicula solidissimis praeclusit, de omnibusque rebus necessariis providit. Ut autem ostenderet se non fundatorem modo claustri, sed curatorem quoque aegrorum praestare velle, ipse pro usibus suis tot, quod opus erat, mansiones, procoetum unum, unum item habitaculum et totidem cubicula pro se et ministris suis nosocomio super instrui curavit ibidem subinde ipse habitaturus. Neque deest opera, consilio et auxiliis templis et monasteriis reliquis. Patres Franciscanos namque, qui in vico Hatvaniensi coenobium et aedem Visitationis Beatae Mariae Virginae sacram exstruunt, subinde juvat et protegit, non minus et minoritás, qui Antonio de Padua templum in fori parte orientali propter rivum continuant. Servitas autem trans rivum in angulo versus arcem ita promovet, ut distinctos in singulos annis stipendio eisdem adsit et suffragatur. Nec patres Jesuitis est incommodo. Ii enim eodem auspice domicilium haud inelegans, quod residentiam vocant, posuerunt in priori urbis parte irrectiori eademque serie, qua templum ostendimus Michaelem. lis enim quod collegium Georgius Szecsinius anno 1689. destinaverat ejus fundamenta et praefatus indulgente nostra Gabiele maxima sunt amplificati, tametsi templo nondum exstructo residuum Turcorum adhuc delubrum non secus ut Misericordiani sacris suis adhibeant. Seminarium autem Leopoldo Telekessianum e rudimentis jam antea positis his pariter annis splendide et opportunes exaedificavit adjectis omnibus ornamentis, quae ejusmodi juventuti educandae et erudiendae inserviunt. Adjacet hoc domicilio Jesuitico a dextris retracto paululum aedificio versus moenia, quod duarum contignationum fabrica et eminenti et eximie incrustata dignum tanto patrono cultum cum non parvo urbeculae ornamento et utilitate ostentat. Ima ejus tenet puteus aquae salubris, perennis et vivae totique civitati potus causa ferme communi, quippe ad antliam ejus frequentissimos 9 4 incolas confluere certatimque haurire aquas et dispertiri per civitatem vidimus. Non referemus xenodochia, quorum tria exstruere pro pauperculis antistes constituit, non molas, quarum unam supra urbem, alteram in urbe et tertiam infra urbem supra thermarum effluxu ante portam Maklariensem propter defluentem rivum Agriensem excitavit. Ea enim etsi suo etiam commodo usurpat, non tamen desunt publicae utilitati. Illud peculiare est et communi non tantum splendori civitatis, sed etiam solutio stare videtur, quod in curia episcopali praestitit. Aedificium est magnificum et antistitis tanti mansione dignum. Insidet loco urbeculae erectiori et acclivi ex ea parte, qua templum Michaelem et seminarium descripsimus. Ea inter eminet, fogadalomból épített 1709-ben, a nagy pestisjárvány kitörésekor. A körötte lévő temetőben földelték el a pestis áldozatait. A temető helyén épült aztán fel a Trinitárius templom 1748 és 1770 között. Ezután a kápolnát elbontották. 9 4 Frequentissimas. 130

Next

/
Thumbnails
Contents