Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
aditum tarnen ostendit ab Oriente, pulchro opere, muro ad summum eximie incrustato tessalatoque lapide et vermeculatis figuris interstricto, quod januae tres aperiunt, duabus utrinque minoribus una est media et ideo maxima, in cujus summitate haec leguntur: DEO OPTIMO MAXIMO HONORI SANCTI MICHAELIS ARCHANGELI ECCLESIAM HANC STEPHANUS TELEKESSY EPISCOPUS inchoavit MDCCXIII. QUAM GABRIEL ANTONIUS COMES ERDŐDI EPISCOPUS TERMINAVIT MDCCXXII. Ex utrasque aditus parte turres duae stipant, an exornent magis aedificium, nam utraque una eademque altitudine structura pari, forma quadrangula usque ad tectum, inde octangula et turbinate vertice binis distincto bulbis, rubri coloris super templi cacumina attolluntur et horologium ostendunt. Usui sunt non minus publico, quam splendori, quia totam urbem exornant. Totum enim aedificium erectiori loco positum supra reliqua aedificia resplendescit. Intus ara ei est in sanctuario unam quasi imaginem Sancti Michaelis archangeli multis circumfluentibus aliis iconibus repraesentans. Ibi locus antistiti et sacerdotio canonico sive audiendi locus, sive sacrificandi. A dextris occurrit sacrarium, a sinistris diverticulum sacerdotum, reliqua templi, uti nominatur, navi hinc et illinc eximiis sacrarum litterarum imaginibus distincta, et nil nisi dimidium quodpiam et angustum cum quodam decore ostentante. Alterum, quod idem erexit ornamentum civitatis est extra urbem ante portam Hatvaniensem quadringentis fere passibus a priori templo dissitum in meridiem. Id templum est Sanctae Trinitatis amoeno colle una cum claustro ejusdem ordinis, quod Trinitariorum audit eo fine excitatum, ut ex hic daretur occasio christianos in Turcica captivitate squallentes eliberandi. Eorum nonnulis anno 1721. introducti templum et monasterium quotidie aliis super alios accessibus aedificare continuat et äuget vir munificentissimus. Intra moenia sub arce, in altera parte urbis non minus commune bonum, sed et urbis singulare ornamentum instituit in extruendo Misericordianorum, ut vocantur coenobio et nosocomio. Templum eorum, quod Sancto Josepho dicatum est etsi nondum exaedificavit, tarnen coenobii partes duas, meridionalem et occidentalem ita instruxit, ut non tantum in cellis monachorum, sed etiam nosocomiis magna herois beneficentissimi cura et expensae appareant. Totum enim cubiculum, quod aegri tenent, lectis oppletum est clatratis tersis et pro valetudinariorum commodo mollibus et sumptuosis, singulos enim pretio imperialium quinquagenorum aestimaveris. Illis praeterea singulis cura peculiariorum vestitus mundus, cibi salubres, culina aedificium sumptuosum et reliqua penus habetur. Praeter catholicos Romanos assummuntur etiam evangelici et reformati, pro quorum discrimine coemeteria quoque posuit prudentissimus 128