Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

quod cum civitas Agriensis ejusdem incolis ex parte nostra salvo similiter jure praenominati illustrissimi et reverendissimi domini episcopi, praelati nostri gratiosissimi successorumque ipsius in hujusmodi devenerimus transactionem, et quidem. In primis reservavimus nobis eundem residentiae locum, quem ante captam Agriam habuimus, ita quidem, ut si in eodem loco de facto aliquorum privatorum saecularium domus essent, donee in eorum manibus fuerint, a communibus oneribus civitatis non habentur exceptae, divina vero bonitate ea felicia tempóra reddente, quibus residentiam actualem Agriae habere possimus, reservamus itidem nobis facultatem domos hujusmodi privatorum in praedicto loco situatas juxta benignissimam suae majestatis sacratissimae resolutionem rehabendi, quae ex post similiter immunitate ecclesiastica gaudebunt. Domos vero jam antehac in fisco regio assignatas ab universis civilibus exemptas haberi volumus ad normam exemptionis curiae episcopalis, inquilini nihilominus in his iisdem domibus habitantes respectu personarum et facultatum suarum in supportandis communibus oneribus proportionaliter concurrent. 2. Reservat sibi venerabile capitulum jus suum in certa parte civitatis juxta suas privilegiales, et quidem nominatim in platea Almagyari, in qua juxta easdem privilegiales liberum erit singulis feriis sextis forum hebdomadarium, quo ipso tempore proventus ejusdem fori in duabus partibus nobis, in tertia civitate cedit. 3. Respectu annui census, uti et reliquorum onerum quemadmodum cum illustrissimo domino praelato nostro conventum esset, praestabunt nobis taxam pecuniariam observata proportione ea ad summam 600 florenorum episcopalium, quam pars civitatis capitularis ad partem civitatis episcopalem habere dignoscetur, postquam pars ejusdem capitularis dilucidata fuerit. 4. Quod educillum habebimus in parte nostra capitulari id eo tempore et modo, quo praetitulatus dominus episcopus in parte sua episcopali, et si educillum cremati vel aliorum proventuum nostrorum Agriensium arendare vellemus, ex aliis quibusuis civitati prius. 5. Fundos et loca molendinorum in territorio Agriensi nostro juxta privilegia capituli olim habita, sicut et in aliis praediis nostris nobis reservamus hoc declarato, quod si ilia mola, quam de facto usuat civitas, in territorio nostro esse dignoscetur, obtulit se eadem civitas, quod ab eadem mola justum et competentem censum nobis solvet, in quorum fidem nos infrascripti praesentes litteras ad interim sub privatis nostris sigillis et mannum propriarum subscriptionibus dedimus easdem proxime sub authentico sigillo capitulari nostro extradandum. Datum Agriae die 16 s Februarii 1695. Hoc insuper addito, quod quemadmodum illustrissimo et reverendissimo domino episcopo, ita et nobis ac civitati privilegia, quae pro future fors adinvenirentur, suffragari possint, uti in transactione primaeva episcopali uberius expressa habentur. Andreas Szantosy electus episcopus Cathariensis praepositus major Agriensis Andreas Petes lector capituli Agriensis Andreas Farago judex cum praescriptis coramisantibus 120

Next

/
Thumbnails
Contents