Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

primis advenientes nos et successores nostras episcopos honorifice excipient et comitabuntur, nobis quoque munera pro suo posse Offerent, extraneis dominis ac eorum familiae nos invisentibus de hospitiis providebunt, item ad curiam nostram, si opus fuerit, vigilias adhibebunt, et si regium praesidium in arce fuerit Agrienses dabunt ad eam vigilem, portás quoque civitatis ipse custodient, tabelliones item pro litteris deferendis incolae subministrabunt. Insuper manualibus et currulibus operibus pro posse concurrent nobiscum ad reparationem modernarum ruinarum in muris civitatis, deinceps vero eorundem murorum conservatio principaliter spectabit ad civitatem, quae nihilominus aliunde etiam juvabitur viarum quoque in plateis reparatio et intra territorum suum ad ipsos pertinebit. Praeterea tenebuntur incolae, si opus fuerit, reficere et conservare aggerem molae, frumentaria episcopalia, magistri essedarii, vulgo korczolasok cum inquilinis civitatis tenebuntur vina decimalia educillis destinata attrahere, ex curribus deponere et in cellario annis vel ubi placitum nobis fuerit, collacare, iidem inquilini seccabunt glaciem pro aestate conservandam pro usibus nostris, terramque civitas invehetetiam 7 7 ad hortum domesticum et suburbanum episcopatus elaborare et mundare. 11. Capitalis et bonorum sententia erit ne 7 8 gratia nostra testamentorum quoque confirmatio et caducitatis respectu bonorum et fundorum civilium ad nos pertinebit, fundorum venditio et emptio erit libera ex omnibus causis civilibus coram magistratu civico tractandis vel agitandis ad nos fieri poterit appellatio, nec inde licebit ultra. 12. Haereticis et Judaeis habitatio in civitate aut territorio non concedatur, reservamus nobis auctoritate domini terrestris et episcopali pariter dispositionem esse stabili dote ecclesiae parochialis et proventibus parochiae et scholae. Denique universa haec a nobis in praesentiarum statuta et ordinata, a civitate quoque modo praevio acceptata eatenus perennaliter valitura intelliguntur, ut sicut, si civitas Agrienses vetustum authenticum privilégium aliquod deinceps produxerit sui in favorem, suis in juribus antiquis conservanda erit a nobis et successoribus nostris, ita vicissim, si nos aut successores nostri pariter vetera urbaria et jurium nostrorum documenta authentica reperiverimus, ex quibus deprehendemus conclusionem praesertim in aliquo ejus puncto juribus episcopalibus fuisse praejudiciosam aut mancam, eidem possimus insistere et possint successores nostri pro tempore futuri, salvo etiam dicti capituli ecclesiae nostrae Agriensis omni jure authentico comprobando, cum ea declaratione, quod civitas extunc etiam in corpore manebit et ab uno judice dependebit, prout eatenus et ipsum capitulum suam sententiam praebuisset. In quorum omnium praemissorum majorem fidem, testimonium et stabilimentum praesentes litteras nostras tam in ordine ad jurium et proventuum nostrorum episcopalium explanationem, usum et accomodationem ulteriorem, quam pro incolarum dictae civitatis nostrae Agriensis directione et permansione 7 7 Invectam. 7 8 Helyesen: in. 114

Next

/
Thumbnails
Contents