Estei Hippolit püspök egri számadáskönyvei 1500–1508 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 4. (Eger, 1992)
Bevezető
< 1503 196 154 v. Budae ultima augusti Emi pro necessitate unam maritimam pro uno fl. fl. 1 Item oleum olive pro castro emi d. nonaginta sex d. 96 Item pro funibus ad currus duos dedi d. viginti quinque d. 25 Item pro cingulis et fibiis ad equos curuum dedi d. quadraginta d. 40 Item quando applicui Budam, remisi equos famulorum ad Agriam, non starent ibi propter expensas, dedi pro expensis fl. unum cum medio fl. 1 d. 50 Expense facte eundo ab Agria ad Strigonium et Budam et redeundo Agriam et exivi die 6 augusti et mansi per mensem integrum extra domum, et hoc fuit quia ivi ad baptismum258 fiüe regis et quia credebam cito259 revertere, de die in diem, ut non destruerem equos curruum, qui erant albi sex et sex de alio colore cum duobus260 aliis equis retinui Budae et ideo fuit cum dictis equis et família et cum aliis expensis superfluis pro honore domini reverendissimi exponere aliquantulum plus, quam necesse fuisset sicut est invitare nobiles familiares dominorum aliquando exposui omnibus computatis cum uno curru, quem apretiavi Bude usque Agriam, quia duo non sufficiebant trahere26i me cum tota familia et rebus fl. octuoginta duos cum medio et, ut dixi, pro comestibilibus hoc factum est et cum aliquibus aliis necessitatibus, quae de die in diem currunt fl. 82 d. 50 Summa fl. 86 11 155 r. Agrie die 7 septembris Quia post eras recedet fráter meus ab hinc ad Italiam, donavi mei reverendissimi unum equum ,262 quem emi a263 Michaele Feketuu pro fl. decern et octo Item dedi unam sellam Turchalem, quem emi fl. quinque Item dedi unam parvam copertam pro dicto equo, quem emi pro uno fl. et unum frenum, quod emi pro duobus fl. Credo, quod sua reverendissima dominatio de omnibus erit bene contenta.264 Item alio die quando fui Budae pro consilio multorum pro honore domini reverendissimi et ad necessitates futuras pro ista ecclesia, ut possem habere aliquam protectorem apud reginalem maiestatem, donavi unum parvum Agnus Dei265 de auro et lapidibus preciosis domino de Melak collaterali sue maiestatis pro filia sua, quem emi fl. octo Agriae 9 septembris Fráter meus Patrícius die predicto recessit ab hinc et ivit ad Italiam, cui dedi res infrascriptas, ut portaret reverendissimo domino meo Hyppolito cardinali Estensi etc. Imprimis fl. dedi tria milia, videlicet 3000, inter quos erant Itali fl. 1002, residuum omnes Hungaricales et omnes de auro Item per eundem dominationi sue reverendissime marcas quindecim et pisetos, ut hic antea videtur, de bono argento. Marcae XV, piseti Villi. Item per eundem misi sue reverendissime dominationi duos Turcales equos cum sellis suis pulcris et aliis ornamentis cum una coperta ex pluribus coloribus contesta et isti equi unus coloris castanee vel saurus cum pedibus quattuor et in fronte albus et integer et alter castratus pomelatus albus, quos emi, ut hic antea videtur, fl. 109 de auro Hungaricali. Item per eundem misi equos sex albos cum curru novo cum coperto de mediochri panno rubeo et omnibus aliis attinentiis pro equis et curru. Summa fl. 3031 155 v. Agrie 11 septembris Exivi ad videndum aliquas possessiones Sancti Ioannis die predicto et steti extra ad duodecim dies, omnibus computatis exposui pro familia et pro equis, quia semper fl. 18 fl. 5 fl. 8 fl. 3000 258 paptismum 259 citto 260 dubbus 261 traere 262 equm 263 ab-ról javítva. 264 fjem ; r összeget. 265 Deum