Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)

Possessio - Tisza-Kürt

Possessio Tisza-Kürt Aeconomica objecta Et quidem quae proventus provehunt §• 1. Educillum dominale consistit ex tribus cubiculis, culina, camera et cellario 50 urnarum capaci, ambitu tegulis Strato, nec non secessu provisum, scandulis tec­tum et ex solidis materialibus structum, que omnia fornita sunt, in statu novo et bo­no. Podium ejusdem educillo deservit instar granarii pro dominio circiter 1600 metretas frumenti recipiens. pagina 147. Domus in qua opilio dominalis habitat, consistit ex uno cubiculo, camera, culina et cellario circiter 50 urnarum capaci, ex solidis materialibus exstructa, scan­dulis tecta, quae omnia sub fornitura praeexistunt, in statu novo et bono. Datur praeterea caula pro ovibus ex sepimentis exstructa, Stramine tecta, antiqua et in pessimo statu 800 oves recipiens. Habet idem opilio stabulum ligneum e sepibus textum, stramine tectum, 10 circiter pecora recipiens, in statu mediocri. Stabulum dominale ex tegulis partim ustis, partim vero crudis exstructum, arundine tectum, 80 pecora recipiens, in statu optimo. Penes quod datur hortus tri­turatorius ac pro conservando foeno, nec non stramine deserviens, item alter hortus armentalis, circiter 400 pecora recipiens. Horti hi cincti sunt aggere stramineo et sepibus. Domus in qua circulator dominalis habitat consistit ex uno cubili, culina et camera, e tegulis crudis structa et arundine tecta, in statu mediocri. pagina 148. Domus in qua armentarius habitat consistit ex uno cubili, culina et camera e tegulis crudis exstructa et arundine tecta, in statu mediocri. Domus tegularia ex ustis tegulis exstructa, scandulis tecta, 30 millia tegu­larum recipiens, in statu bono. Advicinatur praeterea exsiccatorium tegulare, colu­mnis ligneis insistens, stramine tectum, in statu desolato. Domus seu quarterium officialis dominalis constat ex tribus cubiculis, una culina, una dispensa, cellario 50 urnarum capaci, secessu et ambitu tegulis Strato, ex solidis materialibus structa, ubique fornita et scandulis tecta, in statu optimo no­viter erecta. Podium ejus deservit instar granarium, pro etiam adaptatum est, 2000 metretas recipiens.Datur advicinatum ad idem granarium spectans stabulum neo­erectum e tegulis partim ustis et majori ex parte crudis, arundine tectum, ac circiter 30 pecora recipiens, advicinatur praeterea currule 2 currus, ac hara setigerorum 12 frusta recipiens, aeque in statu novo, pagina 149. e tegulis crudis confecta, arundine tecta. Denique in area datur fons e lapidibus structus. Area autem ipsa majori ex parte asseribus pineis et sepimentis est circum­ducta, quorsum includitur hortus viridarius domesticus. 93

Next

/
Thumbnails
Contents