Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)

Possessio Szirák

Possessio Szirák pagina 87. Objecta politica §• 1. Possessio haec cum extra viam regiam situetur, transennalis non est. §•2. Juxta idaeam comitatensem gleba terreni hujus pertinet ad classem tertiam, hic loci nulla est domus quarterialis. Possessio haec seu ipse locus in piano, terre­num nihilominus ejus ex parte orientis in collibus, reliqua autem pars in planitie si­tuatur, habet promonthorium unum et sylvas exiguas primo succrescentes. §•3. Ecclesia in possessione hac est pro gremialibus incolis satis ampla, sed ex filialibus recipiendo populo insufficiens, ex solidis et bonis materialibus exstructa, scandulis tecta. Turri quae lamina alba tecta est, nec non horologio provisa. Eccle­sia haec in statu bono constituitur, sacristia nihilominus novo tecto indiget. Habet aras duas, campanas 4, orgánum novum octo quidem mutationum, sed imperfec­tum, apparatu necessario mediocri pollet, et excepto, quod uno saltem calice pro­visa sit Proventus ecclesiae habet tales: Rf. xr. Habet ecclesia VI sessionem colonicalem, pagina 88. quam parochiani excolunt, circiter infert 35 Ex pulsu funebrali singulum pulsum quodsi universis campanis pulsatur a 30 xr., si autem tantummodo tribus minoribus a 15 xr. intra annum pro­sperantur circiter 5 Ex tintinabulo 5 Summa 42 §•4. Domus parochialis ex solidis materialibus exstructa, scandulis tecta, ambitu tegulis strato provisa, constat ex cubiculis quinque sub fornitura, cellario 90 urna­rum capaci, et podio in locum granarii deserviente, ac 500 metretarum frumenti re­cipiente. Praeterea in tractu alio habet cubiculum familiae, culinam, dispensam et stabulum unum pro 8 equis, nec non sub dispensa cellarium exiguum pro conser­vandis viridariis deserviens. Haec aeque omnia ex solidis materialibus structa, scandulis tecta, in statu bono. In tractu tertio dantur stabula duo sub uno stramineo tecto, 30 pecora cornuta recipientia, quorum unum ex ligneis, aliud autem ex tegu­lis ustis ac terreis constructum est, in statu mediocri. Denique horreum columnis ex solidis materialibus structis insistens, Stramine tectum in statu bono. In area praeexistit fons muratus et scandulis tectus, cincturam habet 61

Next

/
Thumbnails
Contents