Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)

Possessio Harsány

Possessio Harsány pagina 58. Praedescripti itaque coloni possident insimul sessiones 70 et domos 169, praeter quos existunt adhuc inqilini domiciliatil4, subinquilini item 14. Praeter has sessiones possident adhuc parochus 2, ecclesia VI, cantor 1, campanator V2, opilio V2, tres circulatores lanio '4, educillator V2, hajdo lA, vietor lA, apiarius '4, communitas W2, viniculae duae V2, vietoris sodalis '4, faber ferrarius 'A, dominus postae magister2, a quibus distincte arendam solvit, in summa 11 sessiones liberas. Fundis colonorum geometrice dimensuratis et subdivisis, pro constitutivo unius sessionis emensa 26 jugera et 10 falcastra. Coloni hic exercent industriosam agriculturam et post unam metretam au­thumnalis seminis 5, ex vernali autem 4 metretas, cujus metretae siliginis 82 libras, hordei 63 libras, avenae 44 libras ponderat, prosperent. In reliquo subditi possessione hujus plerumque vineas excolunt. Sylvas a dominalibus distinctam non habent, lignatione autem urbariali tam focalium quam etiam aedili ex sylvis dominalibus provisi sunt. Extirpatura hic loci nulla dantur. pagina 59. Annuus proventus Specifice Summarie Rf. xr. Rf. xr. Translatum (Vide: pagina 22.) 364 20% Communitas juxta urbárium sufficienti pascuo provisa est, siquidem hic praeter oves dominales et pecora allodialia ac vita comite episcopi sabellicorum gregem dominalem co­lonorum equi 243, boves 134, vaccae 194, oves 258 pascan­tur. Praeterea habet in pascuo hoc parochus equos 4, vaccas 4, oves 100, officialis dominalis equos 6, vaccas 4, postae magister equos 10, boves 12, oves 120, cantor vaccas 2, cam­panator 2 vaccas, educillator 1 equm, hajdo 2 vaccas, venator 2 vaccas, 2 equos, circulatores tres 6 vaccas, vietor 2 vaccas et 2 boves, opilio 2 vaccas, 50 oves, allodiator 2 vaccas, 3 equos, subulcus 2 vaccas, vinicolae duo 4 vaccas, faber 1 vaccam. In hocce terreno velut praemissum est, ampla praeexistunt promonthoria, quapropter communitas hic exercet medii anni educillum. Caeterum subditi in bono statu sunt et restantias non habent. Latus 364 20'/2 46

Next

/
Thumbnails
Contents