Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)
Possessio Harsány
Possessio Harsány pagina 44. Incolae sunt Romano-catholici et Helvetivae confessioni addicti. Possessio haec maleficia habet sequentia: Quod agros colonorum in collibus existentes imbres destruant et subaratas terras saepius ex tota obripiant, prata item eurum sabulo ferme quovis anno inundentur. Pro beneficio nihilominus eidem id imputari potest, quod emporium ad duarum horarum distantiam habeant, postae officium in loco et publicam transennalem viam, unde sequitur, quod acquirendi pecunias suffícientem modum habeant. Solvunt autem quotannis titulo contributionis ad cassam bellicam 905 Rf. 36 xr., ad cassam domesticam autem 405 Rf. 38 xr. 32