Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)

Possessio Hejce

Possessio Szent Mária pagina 505. Infrascripti vigore praesentium recognoscimus, nos anno, die, locove infranotatis ad exigentiam benignissimi Suae Majestatis Sacratissimae Caesareo-Regiae mandati in possessione Szent Mária inclyto comitatui Zempliniensi adjacente constitutos executionem urbarialem peregisse modo et ordine sequentibus. 1. Conscriptione fundorum tarn intra- quam extravillanorum praehabita in prae­sentia loci notarii, incolas loci juramento obstrictos reexaminavimus constitutivaque eo­rundem tam apriori conscriptione indicata, quam etiam hac occasione que prius sub­ticuerunt revelata in supplementum eorum, quae a per portioné obtingentis elapsis deerant per dominos terrestres adjustata in rubricis agrorum etr pratorum fundique intravillani urbariali tabellae inseruimus. Atque ita in possessione hac classis tertiae cui juxta beni­gnam Suae Majestatis Sacratissimae resolutionem pro Integra sessione 24 jugera terrarum arabilium, et pratorum nunquam bis falcabilium lOfalcastra designata sunt, sessiones me­diae 22 ejformatae exstituerunt. 2. Extirpaturae quidem hic loci dabantur, sed cum et antiquitate recolerent et ses­sionibus jam pridem aplicatae forent, constitutivam eorum ingressae sunt. Dominiatus au­tem terrestralis speciale eatenus interposuit reservatam, ut successive sessiones reformare possit. 3. Nullum praedium pro pascuo in arenda relocatum habetur. 4. Pascuum sufficiens pro intertenendis vaccis comperimus, nec parochus, nec ludimagister, nec officialis dominalis in hac possessione datur, notario autem loci huicce constituto pro 4 pecoribus pascuum admissum est. Privatos pastores coloni non habent, inhibuimusque ne in futurum quoque habere praesumant. Inquilini nulli dantur. Ad trifo­lium seminandum adhortati sumus incolas. pagina 506. 5. Via telonialis in territorio possessionis quidem nulla est, verum in vicinio op­pido Zemplén trajectus fluvii Bodrogh datur et cum ad reparationem non concurrerent, transeuntes naulum solvere obligantur. 6. Agri colonorum aequales bonae procreationis sunt. 7. Quinta loco nonae hic semper usus fuit, in posterum tamen nona locuto habebit in natura, quia ad pactatum pro regiae decima summam concurrunt, ex canabe nihilominus et bino non nonam sed filaturam praeeligente dominio tabellae urbariali inseruimus. Pro­hibimus tamen, necanabes corruptas ad nendum subditis daomanatus extradet. 8. Promontorium nullum possessio haec habet injunximus, tamen tam dominio ter­restrali, quam et communitati loci, ut in cujus vis generis aridis et liquides mensura Poso­niensi, quam per inclytum comitatum stigmatisatam prae manibus habent coloni deinceps utantur. 9. Punctorum generalium prohibitorum publicatorum observationem imposuimus, communitati porro subextradata materiali eadem non sunt consignata ob defectum exem­plarium a tempore nihilominus publicationis eorundem nulla in parte est contraventum iis­dem. 10. Monuimus incolas ne agros sessionales in hortos convertant. 11. Communitatis actu nullum agrum et pratum tam in vicinio quam in proprio territorio habet. 286

Next

/
Thumbnails
Contents