Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)

Possessio - Felsőtárkány

Possessio Felső-Tárkány pagina 381. 10. Promonthorium aeque habent, huic educillum vini a festő Sancti Michaelis us­que festum Santi Georgii iisdem competere. 11. Communitas nullo aere alieno onerata. 12. Communitas ex communi hucdum nihil ex agris et pratis habebat, modo vero per inclytum dominium eidem assignata est sessio integra cum jugeris 28 et falcastris 12. 13. Privatorum pastores nulli reperti ulterius quoque ne sint iisdem injunctum. Injuncta demum est tam dominio terrestrali, quam et colonis exacta in omnibus punctis et clausulis urbarialis regulationis (postquam urbaria sub authentico extradata fu­erint) illis quidem sub comminatione actionis fiscalis, his vero sub gravi in contra­sensientes animadversione. Datum Felső Tárkány 20. Junii 1771. Inclyti comitatus Borsodiensis Tabulae Judriae assessor et exmissus urbarialis deputatus Emericus Czékus m. p. Ejusdem inclyti comitatus Ordinarius jurassor et adjunctus Paulus Bozsik m. p. E generali inclyti comitatus Borsodiensis anno 1771. die 1. Octobris Miskolczini celebrata congregatione extradatum per jurassorem ejusdem inclyti comitatus ordinarium notarium Sigismundum Biik de Felső Pulya pagina 382. Anno 1772. die 14. Februarii in possessione Kis Tállya hocce urbárium publicatum et per me juniorem Stephanum Óvári exmissum deputatum m. p. et per me Stephanum Kozma condeputatum ordinarium judlium m. p. Praedescripti proinde coloni possident insimul 32% sessiones et domos 84, propter quos existunt adhuic inquilini domiciliati 22, subinquilini item 2. Praeter has sessiones possidet adhuc parochus 1, ecclesia VI, cantor VI, campanator VA, circulatores bini VI, lanio VA, educillator VI, communitas 1, in summa 5 sessiones liberas, a quibus dominio nihil praetatur. Fundis colonorum geometrice dimensuratio et subdivisio pro constitutivo unius sessionis colonicalis juxta urbárium competerent jugera 28 et falcastra 12. Siquidem nihilominus in pratis pagina 383. tot falcastra colonis non obtingerint et quamvis locus ipse ad classem secundum agri nihilominus eorundem juxta urbarialem regulationem pro classe tertia ad­inventi sunt, ex eo juxta tabellam urbarialem pro bonificatione falcastrorum emen­sa sunt jugera 34 et falcastra 6. Coloni hic loci exercent industriosam agriculturam ita, ut post unam metretam 4 aut 5 metretas prosperunt, cujus metreta siliginis ponderat 77 ££, avena 48 ££,hordei 62 ££. In reliquo subditi hujus possessionis vineas etiam excolunt. 199

Next

/
Thumbnails
Contents