Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)

Praedium Czegléd

Praedium Czegléd Objecta politica §• 1. Praedium hocce extra viam publicam situatur, in parte una est impopula­tum, pars enim suburbiorum Agriensis civitatis est in hoc praedio, siquidem nihilo­minus haec Agriensis civitatis conscriptionem ingressa jam sint, ex eo hic non as­summentur. In reliquo hoc praedium conastat ex collibus et vineis. Aeconomica objecta Et quidem quoe proventus provehunt §• 1. Habet dominium hicce sequentia aedificia: Domus, in qua ustor tegularum habitat, ex solidis materialibus exstructa, scandulis tecta, in statu bono. Constat e cubiculis tribus, quorum unum fornitum est, culina item et camera fornita. pagina 336. Praeexistunt praeterea duo exsiccatoria, seu laboratoria tegularia, columnis muratis insistentia, scandulis tecta, in statu bono, quorum unum in longitudine est 20 orgiarum in latitudine vero 3 orgiarum et 4 pedum, in podio hujus id aptato 5000 imbrices, inferius autem in laboratorio 2500 tegulae ordinariae exsiccari et elaborari possunt. Aliud exsiccatorium sive laboratórium est 40 orgiarum longum et 3 orgia­rum 2 pedum latum, in quo 7000 tegulae ordinariae exsiccari et elaborari solent. Tegularia ipsa fornax ex ustis tegulis solide aedificata et scandulis tecta est, in statu aeque bono, 5000 tegulas ordinarias recipiens. In vicinitate hujus datur cellarium pro usibus ustoris tegularum destinatum, 45 urnas recipiens. Dantur praeterea putei duo, quorum unus ex ligneis materialibus, alter au­tem ex quadratis lapidibus exstructus habetur. §•2. In praedio hoc vineae allodiales non dantur. §.3. Agri allodiales aeque non dantur. §•4. Praeexistunt in praedio hoc promonthoria sequentia et quidem: Alsó-Czegléd, Felső-Czegléd, Donát et Város-oldal nuncupata, ex quibus 175

Next

/
Thumbnails
Contents