Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása II. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 6. (Eger, 2002)

Possessio Bessen-Szö g pagina 835. Objecta juridica §• 1. Possessio Bessen Szögh integra pertinet ad episcopatum Agriensem situatur in comitatu Hevessiensi. Possessio nominata post introductum benignum urbárium, adhuc praedium fűit, sed subseque per denatum excellentissimum dominum episcopum ex parte est impopulatum, quae impopulata pars modo possessio est, ac in sessiones reguläres urbariales instituta est, a quibus obventiones prout inferius suo loco deducetur, praestant coloni. Reliqua pars praedii pro dominio retenta est, in qua hactenus armentum, oves et dum et quamdo sues dominales pascebantur, ac agri ibidem exostentes pro parte dominii inseminabantur, distracto autem modo per executores testamenti armento in arendam pars haec predii elocata habetur. Ad orientem habet possessio et pars paraedii hujus advicinatum territórium possessionis Kö-Telek ad familiam Nyárianam et complures alios, item possessio Nagy-Körő pagina 836. ad familiam aequa Nyárianam et praedii Süly ad familiam Almásianam et Heleb­ronthianam pertinentium. Ad meridiem territoria praedii Fokoro ad familiam baronum Orczi, et Balla ad baronem Malonyai spectantia. Ad orientem territórium possessionis Szent-Ivány ad familiam Csomor­tányianam spectans. Ad septemtrionem territórium possessio Jász-Ladány ad Jazigiam perti­nens. Corpus istud ante annos circiter 28 praediale, modo jam impopulatum, eva­sit possessio, cujus partem orientalem et meridionalem Bessen-Szög a fluvio Besseny dictam coloni tenent, certis limitibus arbitrarius circumseptam, ubi habent pascuum, terras arabiles et prata sibi exassignata, aliam autem partem septemtrio­nalem et occidentalem, Tisza-Szögh vocatam, separatim semper a tempore impo­pulationis terrestrale dominium episcopale, pro privata sua dispositione absoluta re­tinuit, actuque retinet. Utrumque hoc corpus velut unum inseparabile terrenum, se­quentibus circumscribitur limitibus, nempe: pagina 837. Prima meta initialis ex parte occidentali inter Szent-Ivány et Tisza-Szög est locus, ubi ecclesia Romano-catholica et parochia aedificatum stat, unde versus me­ridiem procedendo perque fluentum Millér transeundo desinit meta Szent-Iványi­ensis, et succedit praedii Fokoro terrenum in vicinitate, tandem ad agros colonorum Árpás dictos usque tibisci rippam, seu defluxum Rohantza vocatum. Metalis ductus se extendit eadem rectitudine meridionali, in hoc loco finaliter desinit meta Fokoróiensis, inchoatur Tisza-Püspökiensis interfluente Tibisco, conterminari. 404

Next

/
Thumbnails
Contents