Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása II. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 6. (Eger, 2002)
Possessio Fiizes-Abany pagina 54. Infrascriptus vigore praesentium recognosco: in anno, mense, die locove infranotatis ad exigentiam Benigni Suae Majestatis Sacratissimae Caesaro-Regiae mandati in possessione dominii episcopatus Agriensis Füzes-Abony inclyto comitatui Hevessiensi adjacente constitutum executionem urbarialem peregisse modo et ordine sequentibus: 1. Conscriptione fundorum tarn intra quam extravillanorum praehabita in praesentia dominii episcopatus Agriensis praefecti Joannis Nepomuceni Ulrich incolas loci juramento obstrictos reexaminaverim, constitutivaque eorundem tarn in priori conscriptione indictata, quam et hac occasione quae prius subticuerunt, revelata, tum denique in supplementum eorum, quae a proportione obtingentis classis, deerant, per idem dominium terrestrale adjustata, urbariali tabella in rubricis agrorum et pratorum, fundique intravillani, prout comperta, supletaque sunt eruto recto calculo inseruerim, atque ita in possessione hac tertiae classis (cui juxta Benignam Suae Majestatis Sacratissimae resolutionem, pro integra sessione 30 jugera terrarum arabilium, pratorum vero quamquam parte in una semper, parte e converso in altera quandoque, bis falcabilium et solum dominio, in emolumentum subditorum sie volente, velut semel tantum falcabilium pagina 55. 12 falcastra designata sunt) duarum, l'A, l'A et 'A sessiones efformatae extiterunt. Supplicantibus dein colonis dominium terrestrale ultra competentiam sessionalem, etiam aliquas pro distinetis cauletis et canabetis resolvit terras, eo tarnen specialiter reservato, ut assummere volentes distinetum ab his condignum terragium et nonam dominalem quotannis praestent. Supplicuerunt quoque pro eo, ne id, quod in intravillanis superflue, et ultra competentiam possiderent, ab extravillanis supputaretur, terragii velut pro punetis praescripti praestandam potius solutionem efferentes, quod iterum cum id ipsum admittente Illustrissimo Domino Commissario Regio colonis in beneficium cederet, faventer annuit dominium terrestrale. Nonnulli denique majores etiam, si colonicalium terrarum capacitas admisisset, assumpsissent sessiones. Quo in passu iterum dominium terrestrale dimensionem geometricam imposterum instituendi facultate reservata, eventures nefors quaspiam supernatantes omnium iisdem, non aliis additurum est. 2. Hic loci nullis extirpaturi existentibus. 3. Possessionis hujus territórium proprium ferme totum pro pascuo communi conversum est, ideo pagina 56. dominum terrestrale pro foenilibus postfundualibus advicinum diverticulum Bozsé nuneupatum. Pro terris autem arabilibus postfundualibus aeque advicinatum praedium Dézsma Szikszó (nunc Puszta Szikszó vocatum) possessioni huic adjecit, uta tarnen ut dominio hortus, allodium, cum exciso distineto suo pascuo allodiaturae ac diversoriis, sicut hactenus reservata, in salvo semper permaneant. Qui praediales colonorum fundi postfunduales conscriptionem urbarialem ingressi sunt quidem, sed intermissum unice fuit, eosdem specialiter pro talibus exponi. 4. Pascui sufficientiam comperiendo, habito de pecorum colonicalium numero examine,censui paseuumeum praescitu domini regii commissarii pro loci parochi pecoribus N 1 18, pro ludimagistri pecoribus autem 9 admittendum venire, officialis dominalis pro hic et nunc nullus est. Ad haec privati colonorumpastores per me inhibiti, ac pro sublatis declarati, inquilinis'eodem, quo octavalistis numero pecora tenendi facultate admissa. 42