Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Civitas Agria

Civitas Agria et promonthorio capitulari Allmagyar, praeter propter 45 urnas musti constitu­entem. Stola annue infert circiter 550 Rf., constituit itaque annuus proventus Rf. 1183 xr. 45. §6. Praeter ecclesiam cathedralem existunt sex adhuc publicae ecclesiae et qui­dem ecclesia PP. Minoritarum in foro Agriensi, PP. Franciscanorum in platea capi­tulari, ecclesia PP. Servitarum in parte civitatis Csurgó dicta, ecclesia FF. Miseri­cordiae in platea aeque capitulari, ecclesia olim Societatis Iesu, nunc iuventutis studiosae in platea episcopali, denique ecclesia xenodochialis in platae aeque epi­scopali. Graeci rutus non uniti in platea Rasciana magnam et turri splendida prae­dictam ecclesiam habens. Adsunt apothecae duae, una FF. Misericordiae, altera vero sic dicta civita­tensis in claustro redueto Societatis Jesu. pagina 123. §7. Scholae hic a normalibus ineipiendo usque philosophicas, juridicas, theo­logica inclusive frequentari possint, solam enim medicam facultatem excipiando omnes alia, quae in universitatibus haberi solent, optimus professoribus provisae adsunt. Humaniores in aedibus fini huic destinatis pone templum abolitae Societa­tis Iesu, normales vero, philosophica, iuridica et theologica in Lycaeo sie dicto, munificentia aeterna memoria digba suae excellentiae denati episcopi comitis Ca­roli Eszterházy exstrueto traduntur. Magnificum hoc aedificium speculis astrono­mis praeditum est, cui instrumenta astronomia ex Anglia etiam allata, collectio mo­netaria, rerum naturalium, instrumentorum item mechanicarum et physicorum, cum insigni bibliotheca, haud desunt. Lycaeum hactenus ad 180 millia Rf. effert, palam est, Lycaeum hoc novabili fundatione dotatum esse. §8. In platea episcopali exstat xenodochium ex solidis materialibu ad unam contignationem elevatum et scandulis tectum, continens in se turrim ac tribus campani provisam ecclesiam, cum tribus altaribus, cum choro item et organo, cubicula habet universim 15 et culinam unam, dispensam unam, in area asseribus cincta existit aedicula attrita pro campanatore. Item fons lapideus et conser­vatorium lignorum ex asseribus constructum. Fundatio hujus xenodochii duplex est, alia quippe ilia, quae per venerabi­lem clerum, alia item, quae per saeculares benefactores domui huic, ex pia muni­ficentia legata est, illius unus ex dominis canonicis, hujus vero civitates Agriensis curam habet, efficit autem fundatio in summa 30 000 Rf. 54

Next

/
Thumbnails
Contents