Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Civitas Agria

Civitas Agria 1788. intimata penes actualem transactioni Fenesianae conformem relicti sint, huic sententia sedriali subsistente, Praetitularis Domini Vestris porro quoque injungi, et in puncto educilli norma transactione Fenesiana et ei conformi actuali usu definita rite et asamussim observetur. Denique in ordine ad posteriorem communitatis Agriensis altissimo loco exhibitam instantiam, vi cujus ultra addicendam specialem protectionem communitatis etiam serium productorum per dominium documentorum ita et extradatio sedis dominalis sententiae petebatur, benigne jubet Sua Maiestas Sacratissima, ut suplicans communitas motivo ex eo, quod eidem sufßciens defensa admissa sit a petitit suis removeatur. Quae benignae resolutio regia pene remissionem universorum actorum Praetitulatis Domini Vestris finem in eum hisce intimatur, ut tarn dominium terrestrale, quam et supplicantem civitatem inviare et ad procurandum altissimae hujus ordinarionis regiae effectuum, necessaria disponere, ac superinde suo tempore relationem horsum prae­stare noverint. Datum ex Consilio Regio Locumtenentionali Hungarico, Budae 27. Januarii 1793. celebrato. Praetitularum DiminorumVestraum benevolus Leopoldus palatínus m. p. Ad ojficia paratissimi Franciscus Kerketz m. p. Antonius Zichy m. p. pagina 120. Politica objecta § -1 Civitas haec in quantum intra-moeniales vocatur, adeoque exclusis sub­urbiis omnibus, sive ad episcopatum, sive ad capitulum spectantibus, tractatur juxta perpositas transactiones sie dietas Fenesianas anno 1695. binis vieibus initas et per tunc piae memoriae regnantem imperatorem Leopoldum I. confirmatas, siquidem urbarialis regulatio hic introdueta non est, nec classificatio terreni determinari potest, nec per Inclytum Comitatum hactenus determinata esse referantur. §2. Agria cum extra viam regiam ad pedem montis situetur, locus transennalis non est, habentur attamen hic statio postalis, quin trasninnantes stationem hanc pe­tere necessitentur, cum Pestino ex Kápolna directe ad Mezö-Kövesd Cassoviam versus, et vicissim inde ex Mezö-Kövesd Kápolnám, Pestinum versus praejunetis postalibus utentes, iter suum prosequantur. §3. Terrenum civitatis hujus prout praedictum est, in vallle in sat piano loco si­tuatur, undiquaque tarnen in montes et colles, in quibus plura promonthoria existunt, assurgit orientem versus emminet arx Agriensis, olim fortalitium per cele­bres commendantes, contra impetus hostium defensu, Sylvae in terreno hujus civi­tatis nullae existunt. 52

Next

/
Thumbnails
Contents