Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Possessio Kömlő

Possessio Kötnlő Praeter has sessiones possidet adhuc parochus duas, cantor mediam, cam­panator unam quartam, communitas duas, ecclesia mediam, opilio mediam, diver­sitor dominalis unam, educillator alter unam quartam, molitor unam quartam, lanio unam quartam, insimul 7% sessiones liberas, a quibus dominio nihil praetatur. Fundis colonorum geometrice dimensuratis existentibus ac subdivisis pro constitutivo unius sessionis colonicalis emensa, sunt 32 iugera a 1400 quadratis orgiis consistentia terrarum arabilium et 12 falcastra pratorum semel falcabilium. Coloni hic exercent commodam agriculturam, ita ut post unam metretam sementis 4 aut 5 metretae frugum authumnalium, vernalium vero 6 aut 7 prospe­rantur, quarum una metreta authumnalium ponderat 66% libras, vernalium vero 50 libras. In reliquo subditi hujus possessionis prater agriculturam aliud nihil habent. Lignatione carent, siquidem hic sylvae non existent. pagina 774. Extirpaturae hic loci nullae sunt. Communitas praesens pascuo sufficienti provisa est ad intertenenda jugalia pecora et vaccas mulgibiles, siquidem hic praeter oves dominales. Colonorum equi 464, boves 318, vaccae 223, oves vero 1751 pascantur. Praterea habet in pascuo hoc parochus 4 equos, 12 pecora cornuta. Campanator vero 3 equos, 4 pecora cornuta et cantos 4 equos, 6 pecora cornuta et 38 oves. In hocce terreno nulla existunt promonthoria, ex eo communitas juxta urbárium non nisi unius quadrantis anni educillationem sibi licitam habet. Caeterum subditi in commodo statu sunt, quaestum cum pecoribus, ut possunt, exercentes, nullis caeteroquin involuti restantiis. 432

Next

/
Thumbnails
Contents