Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)
Possessio Fedémes
Possessio Fedémes Praescripti itaque coloni possident insimul 10% sessiones integras et domos colonicales 15, praeterea existunt inquilini domiciliati N 2 8. Subinquilini vero secluso zingaro velut domum communitatis inhabitante N 2 3. Praeterattactas sessiones pagina 606. possidet adhuc parochus Szent Erzsébethiensis Vi, cantor Vi, communitas Vi, ecclesia deserta Vi, circulator dominalis lA, insimul itaque 2 lA sessiones liberas, a quibus dominio nihil praestatur. Fundis colonorum geometrice dimensuratis et subdivisis pro constitutivo unius sessionis colonicalis emensa sunt 30 iugera terrarum arabilium et 10 falcastra pratorum nonnunquam bis falcabilium. Coloni hic exercent agriculturam industriosem, ita ut post 1 metretam sementis tam autumnalis, quam vernalis 4 metretae prosperrentur, ponderat autem una metreta frugum autumnalium 77 ££, vernalium vero 62 ££. In reliquo dibdicti hujus possessioni praeter pagina 607. agriculturam nihil alid exercent. Sylvas a dominalibus distinctas non habent, lignatione tamen ex sylvis dominalibus tam focalibus quam aedilibus provisi sunt. Exstirpaturae hic loci nulla dantur, ita neque terras remanentiales erga tertialitatem habent. Communitas juxta urbárium sylvis sufficienti pascuo provisa est, siquidem in illo cohortium equi 38, boves 30, vaccae 21 et oves 100 pascuntur. In hocce terreno promonthoria non existunt, quapropter communitas urnis quadrantis annui educillatoriae gaudet. pagina 608. Caeterum subditi in mediocri statu sunt, et nullás habent restantias. 332