Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)
Praeliminare conscriptionis
Praeliminare conscriptionis nobiles, ignobiles in promonthorio Görömbölyiensi vineas decimus obnoxias tenentes ideo suscitata, quod aeque via facti ex usu decimarum episcopum ejecernit. 5. Causa decimalis repositoria episcopatus Agriensis contra baronem Josephum Bruder et reliquos suscitanda fundamento ex eo, quod competentiis colonorum urbarialibus emensis e terris remanentibus ultro quoque pro cultura apud rusticum relictis, esto semper episcopatus in usu decimarum in his terris constitutus fuerit, via facti per dominium excussus sit episcopus. Terras similes dominatu terrestrali erga septimam rusticis recenter elocante, causa haec, cum recte citatione facta levari debuisset, ante terminum levatae episcopo democtuo, in levatam transire non potuit, hie igitur nova citatio fieri debet. pagina 66. 6. Quoad Pasztovienses deeimas, quoad Szent Erzsébethienses, Pataienses, Tarjányienses similes sunt circumstantiae, que investigatione facta, inquisitionibusque peractio processu vindicari debent. 7. Causa nomine fiscalium dominalium contra emeritum iudicem civitatis Agriensis Joannem Farkas de nonnullis maleversarionibus dominium accusatum suscitata, in sede dominali cum convictiva aliqua terminat, per succumbentem ad sedriam appellata. 8. Causa successorum Francziánorum contra fiscum dominalem episcopalem et respective contra actuales possessores actionalis substrati. Intuitu dominus Agriensis per reverendissimum dominum Tajer possessae et cellarii episcopalis suscitata fundamento ex eo instituta, quod titulo caducitatis fiscus dominalis defuncti reverendissimi domini canonicis Francz praemissam substantiam occupare nequiverit, adeoque qua indebite occupatam, sibi tamquam in duabus pagina 67. ratis oper sententiam Tabulae Districtualis declarato legali successori restituti petunt. In hac causa coram sede dominali fiscalis dominalis favorabilem recepit sententiam. 9. Causa excellentissimi domini defuncti episcopi proportionalis quoad Szent Maria contra Bonisianos. 10. Causa decimalis repositoria excellentissimi domini episcopi defuncti quoad denegatas e terris remanentialibus deeimas in Poroszló contra excellentissimum dominium comitem Antonium Karolyi suscitata. 11. Causa excellentissimi domini comitis et episcopi defuncti contra illustrissiumum dominum comitem Franciscum Deseöffi intuitu arcis Cserép et appertinentiarum ex iure suscitata. 12. Causa successorum Btikianorum contra excellentissimum dominum defunctum episcopum quoad Bakta et Fedémes ex iure suscitata. pagina 68. 13. Causa excellentissimi domini comitis Aspermonth, quoad medietatem possessionis Kis Köre contra episcopatum suscitata, sed forte derelicta. 28