Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Possessio Fell-Németh

Possessio Fell-Németh 12. Capacitatem pratorum et agrorum communitatis, quae hactenus in dominio censualia erant, imposterum ex beneplacito domini terrestralis absque omni censuus, vel robottarum onere futura, ad calcem tabellae conscriptionalis adnotavimus, et quidem pro sessionibus una et media triginta novem, iugera terrarum et quindecim falcastra pratorum. 13. Cum in territorio sylva habeantur, dominales, colonique ligna urbarialia praestituri sint, pro domestica eorundem necessitate focalia admittentur, imo pro bonis, stabilibusque aedificiis etiam aedilia. 14. Tabellam cum inscriptionibus suis adnectimus. 15. Hie nulli colonorum fundi reperiuntur inhypothecati. 16. Coloni omnes pro capacitate territorii fundorum colonicalium sessiones assumpsemus, ideo nulla sunt supernatantes. Quod si tarnen deinceps per reservatam Germanicam dimensionem quidpiam supernata verit, id incolis adjicientur. 17. Declarat praefectus dominalis se nullas pro episcopatu, cum obligatione impopulandorum praediorum novas donationes scire, studiose attamen intentum esse, ut quibusvis locis et possessionibus in quantum pagina 391. fieri potest, populus contribuens augeatur. Communitatis denique secum ad novem puncta subditorum responsis, reposuit: quod ea suapte corruant per hanc urbarialem executionem, quia si unius verae, hac ipsa operatione executionis prodeunt in lucem, adeoque obesse non possunt. 18. Injuncta demum est tam dominio terrestrali, quam et colonis exacta in omnibus punctis et clausalis urbarialis regulationis (postquam urbaria sub authentico, una cum tabellis iisdem tradita fuerint) observatio. lllis quidem, sub comminatione actionis fiscalis, his vero sub gravi in contravenientes animadversione. Datum Fel-Németh, die 14. mensis Decembris 1770. Inclytorum Comitatuum Heves et Exterioris Szolnok articulariter unitorum Ordinarius judlium Martinus Kováts m. p. L. S. Anno 1771. die 3. mensis Iulii occasione generalis Inclytorum Comitatuum Heves et Exterioris Szolnok articulariter unitorum in episcopate civitate Agriensi celebratae congregationis, praesens praenuncupati pagi urbárium una cum adnexa tabella in confor­mitate benignae ordinationis CaesareoRegiae elaboratum, per exequentes relatum est, et ex eadem extradatum per me Josephum Way m. p. memoratorum Inclytorum Comitatuum iuratum vicenotarium L. S. pagina 392. Anno 1771. die 3. mensis Septembris in possessione Fell-Németh praesens urbárium per nos infrascriptos ledum, publicatum, explicatum, communitati extradatum et Inclyto Dominio pro observatione a die publicationis admanuatum. Signatum Fell-Németh, die anno, mense, quibus supra. Inclytorum Comitatuum Heves et Exterioris Szolnok articulariter unitorum Ordinarius judlium Martinus Kováts m. p. L. S. Ordinarius iurassor junior Martinus Kováts L. S. 233

Next

/
Thumbnails
Contents