Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)
Praeliminare conscriptionis
Praeliminare conscriptionis 2. Licet quidam territoria Gerzsenyö, Kerepecz et Kis Muzsaj dicantur esse nunc desolata et praedia, quia tarnen in his quoque usum praehabitum episcopatus Agriensis remonstrasset, ea quoque praefatae lnclytae Universtitati decimas debitas jure episcopali desummere possit, ac debeat. 3. Quod si vero prater praespecificata sicut ad omnia ejusdem Inclyti Comitatus loca decima revindicationis jus sibi reservat episcopatus) plura alia loca ad praestandum decimam interea temporis revindicationis, tali huicce contractui inclusa neutriquam intelligantur, de iis enim pagina 19. extra hanc accordam futuris libere disponendi facultatem reservat. Hoc quoque modo dedi in praemissorum fidem has meas exarendatorio contractuales litteras officiolatus sigillo et subscriptione mea roboratas. Signatum Agriae die 20. May 1799. Joannes Nepomucenus Eősz m. p. Hanc itaque accordam nomine Inclyti Comitatus Bereghiensis acceptans promitto et assecuro eundem comitatum Bereghiensem clausulis et conditionibus expositis se omnino conformaturum. Agriae die et anno quibus ut supra. Fabiani Imre deputatus m. p. Comitatus Zempliniensis decimas regias suorum locorum penes sequentem contracrum exarendat: Infrascripti Inclyta Universitas Comitatus Zempliniensis deputati damus in perpetuam rei memóriám et fidem pagina 20. praesentes, quod dominus bonorum ad episcopatum Agriensem pertinentiunj praefectus Joannes Nepomucenus Eösz in in specifice nominatio locis et territoriis Inclyto Comitatui Zempliniensi ingremiatis et decimis regiis obnoxiis, decimas regias omnes cujuscunque generis et spéciéi rerum ubicunque decimari solitarum lnclytae Universitati ad sex annos una cum octavis parochorumcatholicorum, et legalibus accessoriis erga annue pendendos Rf. 4406 et tria vascula selections vini Submontani uvarum passarum exarendaverit, in que arendatitiarum tcnore: Excellentissimi, illustrissimi ac reverendissimi domini domini Caroli e comitibus Eszterházi de Galantha, perpetui in Frakno, arcium et dominiorum Papa, Devecser et Ugod hereditarii dominii, Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopi Agriensis, Inclytorum Comitatuum Heves et Exterioris Szolnok articulariter unitorum perpetui supremi comitis pagina 21. Sacratissimae Caesareae Regis et Apostolicae Majestatis status actualis intimi consiliarii domini gratiosissimi episcopalium bonorum praefectus notum et fidem facio praesentibus, quibus expedit universis: quod posteaquam Inclyta Universitas Comitatus Zempliniensi spectabiles et perillustres dominos Sigismundum Majer generalem cassae domesticae perceptorem, Emericum Nagy de Tolcsva ordinarium judlium et Alexandrem Jando de Nemes Bik jurassorem ad hunc cum plena tractandi potestate horsum ablegasset universas decimas regias de antiquo jure et continuo usu ad episcopatum Agriensem semper spectan15