Archívum - A Heves Megyei Levéltár közleményei 1. (Eger, 1973)
Nagy Árpád: Az egri volt jezsuita („Magyar Király”) patika története. 1713—1773. • 31
fratris Ill(ustrissi)mi D(omi)ni Ep(isco)pi natu minoris, cujus munificentia curatus est Viennae ornatus pro majori ara: una cum pluviali et Dalmaticis pretio 300 Fl(orenorum) Rhen(ensium) ..." II. Függelék Simon Ferenc coadjutor elogiuma (HD. II. 169—170.) „Elogium C. Francisci Simon. Hunc secutus est Viennae in domo Proíessorum 9 a Augusti sub horam Vespertinam Ch(arissimus) in X(risto) Fráter Franciscus Simon. Natus is erat in Szász-Regén Transylvaniae oppido Anno 1706. 17 a Április. Ad Soc(ie)t(a)tem admissus Trenchiny, eamdem Viennae ingressus est Anno 1728. 19 a 8bris. Exacto cum laude Tyrocinio, varijs in Collegijs, ut: primo Agriae, Cassoviae, Leobij, Judenburgi, Zagrabiae, Szakolczae 5. annis, ubi et Apothecam erexit, nunc autem rursus apud nos annos 16 continuos, quibus septem cum adjuncto Infirmarij munere Apothecarium instructa eleganter officina égit, magnó Domus et Templi praesertin emolumento, cujus decori promovendo artem suam et peculium etiam, quod sibi cum venia superioris advenit, omne impendit. Quod ut pro voto suo praestaret uberius, non absque singulari providentia, factum videtur, ut mixtúra varié, multumque tentata pulverem denique arcanum omnibus, sibi soli notum conficeret, artritide laborantibus, mire proficuum, qui deni ad dissitas, etiam exteras Provincias magna utentium utilitate multum expetebatur. Unde a Celsiss(im)o Archi—Praesule Strigoniensi 47 ad vicinum Sopronio Castrum mense Junio evocatus, ut Excell(entissi)mi cujusdam comitis e morbo simili decumbentis curam susciperet, praestitit id tam feliciter, ut brevi tempore vegetum, valentemque videret. Post impensam hanc Charitatis operám Viennam paulisperdeflexit, muneri suo necessaria nonnulla procuraturus, verum quarto morbo tentari coepit, de quo Moderátor Collegij Agriensis quantocujus edoctus litteras reddidit paternae erga subditum hunc suum charitatis et sollicitudinis plenissimas aperte contestatus, quantum sibi, quantum exteris etiam primae dignitatis viris doleret, si Ch(arissimum) Franciscum praemature móri contingeret. Et certe, quidquid vera religiosa charitas potuit, sünt eidem Viennae adhibita, neque industriae ulli neque impensis parsum est, ut optimus Fráter servaretur; praeter complures Medicos, Chyrurgus etiam Caesa — reus ob enatum intra pectus et axillam tumorem insolitum, ad consilium vocatus, medicamenta varia adhibita, quibus tamen nihil proficientibus crescente semper malo, et protracta in 33 ium diem maligna febri, prius jam sacramentis morientium rite provisus communi nostrorum omnium dolore extinctus est, relinquens pulchrum virtutum, quae in eo per vitám omnem eluxere, exemplum. Fűit in eo rerum spiritualium amor eximius, ut pietas erga Deum Eucharisticum, quem interdiu adorare frequenter visus est, pietas, sollicita erga infirmos nostros charitas; praeterquam enim, quod omni ope illos adiuvare singulis diebus invisere satagebat, tempus communi recreationi deputatum, apud eos exigebatplerumque; reverentia erga omnes maximé sacerdotes, observantia in superiores, sine quorum consilio agebat nihil, Zelus Ararum, promptus semper, qui sacerdotes ad aegros evocatos comitaretur, quo incensus, ut etiam barbaris prodesset Nationibus in India iteratis precibus instanter ab A(ltissimo) R(everendo) Patre Nostro flagitavit, quae virtutes eum non solum Domesticis, verum etiam externis, summis quoque hujus Ci(vi)t(a)is viris clarum fecere, ut nemo fuerit, qui non vehementer eius morbo, et magis dein morti indoluerit; quod sane testatum fecit ipse Celsis(im)us Archi Praesul Strigoniensis, et Ep(isco)pus Agriensis, qui saepe saepius sollicite de Ch(arissimi) Francisci valetudine interrogabat. Verum licet inter nos vivere defierit, vivit tamen in sui virtutibus, vivit in suo a se invento pulvere, cujus sincera descriptio a morte ejus sub sigillo reperta est, quo etiam modo prodesse pergit." 37