A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 30. 2004-2005 (Debrecen, 2005)
Forrásközlések - Gorun-Kovács Blanka: A diószegi és székelyhídi görög-katolikus kereskedők 1740-es császári oklevele
253 Hajdú-Bihar Megyei Levéltár Évkönyve XXX. spectoratu dominali sibi expetere tenebitur. Articulus 17-mus. Si vero quispiam socius apud quaestorem in servitio exis- tens, ante tempus abiret, et illum alius quaestor sine praescitu sui prioris quaestoris susciperet, talis quaestor ad arcam huius societatis quinque, socius porro duos florenos irremissibiliter solvet, et praementionatus socius priori quaestori restitui debebit. Articulus 18-vus. Caeterum director, seu iudex huius societatis invigilabit, et investigabit, ne aliquis quaestor aut mercator in hacce societate falsa pondera vel ulnas teneat, sed quivis eorum iustum pondus et ulnam habeat, in casu autem, quo eorum quispiam in simili fraude deprehenderetur, talem director caeterique huius societatis seniores cum praescitu inspectoris dominalis, aut deputati pro demerito puniet. Articulus 19-nus et ultimus. Universa autem praemissa omnes et singuli societati huic incorporati, et imposterum incorporandi quaestores, socii et tyrones rite, sancte et inviolabiliter observare tenebuntur, ac ideo, quemadmodum alii in regno existentes privilegiati contuberniales iuribus sibi concessis uti possunt, ita hi quoque non modo iisdem libere fruentur, verum pro privilegiatis quoque contubernialibus ubique locorum haberi er censeri debebunt. Nos itaque humillima memoratorum quaestorum Diószeghiensium et Székelhidensium, aliorumque eo incorporatorum graeci ritus unitorum supplicatione, nostrae modo quo supra porrecta maiestati, regia benignitate exaudita, clementer et admissa, praedeclaratos articulos cehale, praesentibus literis nostris privilegialibus insertos et inscriptos, taliter, uti praeinserti essent, quoad omnes eorundem continentias et clausulas, ratos, gratos et acceptos habentes, praedeclarata authoritate nostrae caesareo - regia approbavimus, roboravimus, et ratificavimus, ac pro praenominatis quaestoribus Diószeghiensibus et Székelyhidensibus graeci ritus unitis, ipsorumque posteris et successoribus universis valituros, benigne confirmavimus. Imo acceptamus, approbamus, roboramus, ratrificamusque et confirmamus (salvo iure alieno) harum nostrarum secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungáriáé utimur, impendenti communitarum vigore et testimonio literarum. Datum per manus fidelis nostri nobis sincere dilecti spectabilis ac magnifici comitis Ludovici de Batthyán etc. in civitate nostra Vienna Austriae die 8-va mensis augusti anno Domini 1740. Regnorum nostrorum etc. MOL, A szekció, Magyar udvari kancellária, A. 57, Libri regit, 38 kötet, 335-338