A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 30. 2004-2005 (Debrecen, 2005)

Forrásközlések - Gorun-Kovács Blanka: A diószegi és székelyhídi görög-katolikus kereskedők 1740-es császári oklevele

251 desuper factas vilipendere assoleant, tales igitur inobedientes et morosos ad exem­plum aliorum pro qualitate excessus haec societas, cum scitu tamen inspectoris dominalis, ita tamen ut poena infligenda duos florenos non excedat punire valebit. Articulus octavus. Et quia hoc etiam saepissime contingeret, quod quaestores et mercatores ad nundinas proficiscentes ad reliquorum simplicem dela­tionem et querelam ob quodpiam praetensum alienum debitum arestarentur, et taliter indebite contra manifestas regni leges vexarentur, hinc nulli locorum magistratui in praescito casu societati huic incorporatos arestare aut aliter qualitercunque in per­sona aut rebus suis extra legalem iuris ordinem eosdem detinere praesument. Articulus nonus. Ex quo vero praementionatae societati incorporati quaestores in desolatis illis partibus absque eo, ut alias quoque merces praeter et ultra praespecificatas ex vicinis regnis et provinciis educerent, subsistere haud vol- erent, hinc pannum quoque communem ac etiam pretisiorem, nec non simpliciores etiam vulgo frantzia rássa, popto rássa mazsolány sic dictas et his similes et regno Styriae et Carinthiae, civitatibus item Norimbergae, Linciae, et aliunde in quantum in regno reperiri nequirent, efferre, et illas per ulnas, petias et aliter qualitercunque, sine tamen aliorum quaestorum praeiudicio iisdem distrahere permissum erit. Articulus decimus. Ubi demum eveniret, quod unus et aliter ex incolis Diószeghiensibus et Székelyhidensibus, aut etiam extraneis totiesfatam societatem subintrare, et fornicem etiam erigere vellent, tales nisi uniti vel catholici fuerint, et penes hoc probate et integrae vitae ac bonae famae viri extiterint, ac praeterea ad arcam societatis triginta florenos deposuerint, praefata socvietas non recipiet. In casu autem eo, quo mortuorum quaestorum superstites filii in quaestu paterno succedere, et se in societatem hanc incorporatos habere vellent, vel etiam vidua aut filia demor­tui cuiusdam quaestoris alteri quaestori successive nuberet, praenotatae summae medietatem duntaxat, id est, florenos quindecim ad praescriptam societatis arcam exolvet. Articulus undecimus. Si quis autem ex iuvenibus unitis et catholicis hanc quaestorum et negotiationem addiscere, et se cuidam ex societate pro tyrone subdere vellet, talis primum et ante omnia de honesto ortu suo et nativitate fidedignas literas testimoniales reproducet, et antequam ad tyrocinium suscipieretur, usque ad florenos 50 duos honestos viros pro fideiussoribus statuet, ac ad arcam societatis tres florenos deponet, annisque tribus absque ulla solutione serviet, et tyrocinium subibit. Quaestor e converso, qui cum pro suo tyrone suscepit, expletis tribus annis eidem integras vestes procurabit. Ubi vero tyronum quispiam praedictos tres annos absque ulla causa interrumperet, et non expleret, successive autem poenitudine ductus, ad praehabitum suum quaestorem pro ulteriore negotiationis exercitio redire vellet, in­terruptum tyrocinium suum de novo, nisi fors saevities sui quaestoris ad praescrip­tam interruptionem ansam praebuisset, incipere debebit, et in casu hocce societas causam interruptionis serio investigabit, compertaque praeattacta saevitia tyronem talem inculpabilem, et ab omni poena immunem declarabit. Edoctus porro tyro, ab­soluto suo tyrocinio ad communem societatis arcam quatuor florenos solvet, quo facto literae testimoniales sub sigillo societatis super peracto triennali tyrocinio ei­dem extrahabuntur, isque capiendae maioris experientiae causa per tres annos pere­Hajdú-Bihar Megyei Levéltár Évkönyve XXX.

Next

/
Thumbnails
Contents