A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 19. 1992 (Debrecen, 1992)

Tanulmányok - Balogh István: Oklevelek a nemesek és Debrecen mezőváros viszonyához (1579-1584)

repenti autem crimine deprehensos, aut per alios, quoslibet exteros, apud ipsos detentos nemo ex manibus ipsorum eripere debebat, sed in eos, ubi convicti fuerint, adhibitis etiam pro ratione necessitatis, torturis, ex praescripto legum seu consuetudium ipsorum sententia lata animad­vertant. Nobiles personas itidem, eidem legi eatenus subjectos esse vo­lumus, quatenus antea quoque, ejusdem crimen perpetrasse dignos­centur, nam extra hunc casum in nobiles in maleficio aliquo forte comis- so deprehensos non nisi cum scitu comitis vel vel vicecomitis illius comitatus, cujus jurisdictioni subsunt, statuendi potestatem oppidum habeant. Porro ne propter multa variaque servitia praestanda, gravis- simasque exactiones quibus idem incolae premuntur, in extraneas difficultates conjiciantur, sed potius habeant, unde publicae necessitati consulere possint, annuimus, ut nemini itidem invitis ipsis civibus, nec nobilis, nec etiam alii cujuscumque status, dignitatis, conditionis et praeeminentiae fuerint, vina educilare liceat, sed toto facultas educilandi penes dictos oppidanos maneat, atque ita omnis hic fructus in communem ipsius oppidi usum, seu necessitatem convertatur. Quod ad successionem in semine deficientis alterutrius conjugum attinet, quandoquidem ab antiquo super ea re peculiare quoddam plebiscitium in eodem oppido Debreczen praescriptae supplicantes observatum, et adhuc in eodem usu esse, literasque ejusdem rei sic habuisse sed illas iniquitate temporum interiisse perhibeant concedimus, ut de mariti in semine deficientis bonis, tam mobilibus, quam immobilibus, aliisque hereditatibus, quatenus ea omnia avitica fuerint, quarta pars conjugi superstiti, pro more veteri cedat. Si vero propria industria viri defuncti bona alia acquisita fuerint, dimidiam partem vidua obtineat, altera vero ad proximos et consan­guineos defuncti devolvatur, quemadmodum etiam e converso ex parte uxoris cui maritus supervixerit, observare debebit. Postremo, ut securi­tati ipsorum prospiciatur, omnes controversiarum occasiones amputentur, sancimus, ut nundinae, seu fora annualia et hebdomadalia, juxta repen­tem ipsorum constitutionem, in medio oppidi foro, ex opposito praetorii et ejusdem oppidi ex adverso domus Petri quondam Santa, aut in plateis, aut vicis, ubi antea plerumque cellebrari solita erant, ne habeantur. Quae, omnia praemissa et quaevis praemissorum singula, pro libertatibus immu­nitatibusque et praerogativis ipsorum civium et inhabitatorum saepe nomi­natis oppidi Debreczen, ipsorumque cunctis posteritatibus, ex certa nostra scientia regia ac deliberata voluntate, tamquam firma, inconcussa, invio- labliter perpetuis futuris temporibus firmiter observanda, eisdem ele- menter concessimus. In quorum omnium fidem, memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras secreti sigilli nostri, quo in rebus Trancilvanicis utimur, pendentis munimine rolboratas eisdem civibus et universis inhabitatoribus oppidi conmemorati Debreczen clementer duximus esse dandas et concedendas. Datum per manus magnifici fide­lis nobis sincere dilecti, Martini de Berzevicze equitis et per Transil- vaniam cancellarii nostri et capitanei Starogradiensis, in arce nostra regia Varsoviensi, vigesima quinta die Octobris, mensis videlicet correc­tionis, anno domini millesimo quingentesimo octogesimo secundo, regni vero nostro septimo. Pergamenen, a váradi káptalan 1582. november 29-én kelt átírásában, befűzött viaszpecsét töredékével. 131

Next

/
Thumbnails
Contents