A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 4. 1977 (Debrecen, 1977)

Közlemények - Tóth Béla: Weszprémi István első életrajzi munkája: Szilágyi (Sylvanus) Tönkő Márton élete

his annis ea sollertia usus est: ut ii sese felices esse depredicarent, qui eius vocem audire possent; quare in multas Celebres Ecclesias ad docendum Populum vocatus est, at frequen­tibus, ut ait in Dedicatione operis, Studiosorum rogitationibus, tum auctoritate, et postu­lato Senatus effectum est, ut non nisi Debreczinensibus liceret ita felicibus esse, qui eum habere possent. Anno MDCLXX. noster Sylvanus Collegam suum Georgium Martonfalvium antea Praeceptorem in Amesii Medullam Theologiae Exegesin laudabilem edentem Virgiliano Carmine cohonestavit: idem fecit officium Anno MDCLXXV. Cum Exegeseos Amesianae posteriorem partem Debreczini in lucem publicam ederet. Volvebatur Annus supra Millesimum Sexcentesimum Octogesimus primus, cum immor­talis memoriae Vir Sacrosanctae Theologiae Doctor Georgius Martonfalvi, antea Varadien- sium, ab anno vero MDCLX, quo Urbs et Arx Varadina a Tureis nobis erepta est, Professor Debreczinensium famigeratissimus diem obiret supremum, et Sacram Bibliorum Historiam morte praeventus ad finem perducere nequiret, quare suum Collegam Sylvanum in certa­mine mortis constitutus, adstantibus amicis obtestatus est, ut Historias a se quatuor iam libris elaboratus et Michaeli Teleki inscribendas evulgaret. Religioni duxit noster tanti viri petitioni minime parere, iussa exeeutus est fidelissime; suo, nec non Scholae Senioris; Can­torum et Collegarum nomine Telekio Mar Marosiensis (sic) et Tordensis Co[mitat] uum Supremo Comiti et cet. submisse obtulit, et Praefatione, ad Lectorem directa, adornavit; in qua Catalogum eorum, qui a ferula et ductibus Martonfalvi peregre in exteras oras profecti sunt, sunt autem 80 fere, pulcerrime (sic) contexuit. Sacra haec Bibliorum Historia nostri cura promulgata, Debreczini Anno MDCLXXXI. in lucem protrusa est. Eodem ipso, quo Martonfalvius mortuus est anno MDCLXXXI. duplici coepit Noster Silvanus fungi munere, cum iam duodecim integris annis Philosophiam suis Auditoribus praelegeret, provincia quoque Theologiam docendi oblata est exornanda, quare omnem movit lapidem, ut Iuventutem Deo Sacram ad Eruditionis Theologicae portum felicissime perduceret. In hunc finem Fontanam et Derivativam coepit docere Theologiam, illam apel- lavit prout ea in Veteri et Novo Testemento pure pute exstat Subsidium vero ad hoc ipsi minime deerat, nam Noster fuit primus, qui Cocceii opera omnia in Hungáriám intulit, et ne Vulcano consecrarentur a Transylvanis Theologis, ita coram principe Apafio defendit, ut ab omnibus cum Hungaris tum Transylvanis reciperentur: hanc vero ita vocavit, quia per Consequentiam seu Mediatam seu Immediatam ex Sacro Codice eruitur et in locos communes dispescitur. In locis communibus explicandis Amesium Ducem secutus est, eum- que triplici methodo Didactica, Polemica, Practica tractandum suscepit. Cum luventutis Scholasticae Sacrum Ministerium meditantis praecipuum finem Ecc­lesiae aedificationem esse sciret, itaque arte orandi et concionandi quam Bigam Pastoralem in Libri Frontispicio apellavit, verbi Divini Candidatos pulcre (!) beavit. Adpellatio- nis nomen ita exponit, ut Biga duabus rotis vertitur, ita Pastoris officium in Sacro suggestu duobus actibus artificio scii, orandi et concionandi consummatur. Ex quibus fontibus hoc quicquid est, auctor hauserit, ingenue in Praefatione profitetur. Opus hoc tertio muneris sui Theologici anno, Armo scii. MDCLXXXIV. Debrecini prelo subiectum est, et hanc ar­tem in formandis cum Orationibus tum Concionibus observandum esse in adiectis duabus aprobationibus serio sommendant Venerandi duo sui aevi Sgnes, Petrus Körmendi Erdő- diensis Ecclesiae Minister et Circumiacentium Senior; et Orbanus Ersekujvári Ecclesiae Szoboszloviensis et Tractus Debre[cinensis] Senior. Bigam suam Pastoralem Ser[enissimo] Transylvaniae Principi Michaeli Apafio I. inscripsit, eo quod cum Princeps expeditioni bel­licae implicitus Debreczinum diverteret et Collegium inviseret, Nostrum Salutationis officio defungentem in conspectum et colloquium suum admissum honorifice exceperet, et ob audi­tam Praelectionem unicam Quinquaginta aureis donaverit, qua occasione tantam Moece- natis, optimi viri, iniit gratiam, ut quinque Millia Salium fossilium vel in Natura vel in 166

Next

/
Thumbnails
Contents